# Ecclesiasticae Preceptiones 39.1-12

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, 39.1 to 39.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/39.1

XXXIII. Diploma Dagoberti I, Francorum regis, quo Ruilliacum et plurima alia dona confert monasterio sancti Dionysii (ann. 637). Dagobertus, rex Francorum, vir illuster. Cum certis et cotidianis manifestetur indiciis esse verum quod omnium materies et conditio nascentium tempore momentaneo revertatur in nichilum, nostrarum salus poscit animarum, quatinus quisque, quem primi hominis negligentia exulem facit et peregrinum, cotidie totius vite sue discutiat modum, ac deinde sors extrema cum nondum vitalem rapuerit spiritum, pro meritis locum obtinere se illuc exerceat [Lege exercens] unde prius ruit, et ubi post transitum ejus anima ductu angelico est reditura; nara quis ad quamlibet, civitatem tensurus, forte negotiationis causa vel necessitate pulsus, aliqua non premittit bona quibus admodum contentus sufficiat, remota omni inopia? Itaque sic et quia Apostolum dixisse liquet: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; est memorie commendandum cuique videlicet orthodoxorum, qui Christi se plasma fatetur et templum, ut interim dum vivendi spatia mortis debite prestant lex atque jura, sua eroget pro Christo ac largiatur, et taliter in superna Jerusalem thesaurum thesaurizans, liberam ad eam reversurus possidebit mansionem, ejus quoque spiritui fames in evum denegabitur et sitis. A cujus nempe thalamo michi quia non expedit ut excludar ullo modo; Ego Dagobertus, Francorum rex a Deo coronatus, cui summi regis permissione, predecessorum nec ne nostrorum concessione Francia obsecundat et famulatur, de salute anime nunc tractando, saniori usus consilio, apud me deliberavi quemlibet Christi militum, pro mearum quarumdam donatione rerum, adjutorem michi facere et proximum. Est hic inclitus et preciosus videlicet testis Dionysius, qui olim timore nudus, fidei fervore accinctus, Galliam petiit, et ibi, gentilium pullulante perfidia, viriliter resistit fide constans, sanctae legis predicando ac patefaciendo doctrinam. Hic etenim proprii cruoris effusione qui quidem a dextris Dei cognoscitur sedere, jugiterque impetrare pro quibus voluerit petere, universus orbis cum summo debet venerari obsequio, multum quidem ego, qui in declinando patris fram, ipsius sensi michi affuisse [Dub., non abfuisse] gratiam.

---

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1382/tmp1382/tmp1382.tmp1382.opp-lat1.xml.
