Latin
39.13 to 39.23
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 39.13-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter, licet ipse prefatus Dionysius nullo indigeat pro gloria qua cum Deo feliciter potitur, tamen ut michi, cum uxore propria et liberis, apud equum judicem fiat fidissimus intercessor, culparum quoque nostrarum in die judicii excusator, cenobitis monasterii illus, in quo corpore eum quiescentem eum gemitibus peccatores adeunt, et peccata fatentur, et ubi abbas Leobafarius preesse cernitur, res quasdam in Bituricensi sitas confinio [Dub. ,confinio, regio], actenus ascriptas dominio, per succedentium temporum curricula decernimus quiete obtinendas. Nomina autem earum, ut certa pateant omnibus, subtitulantes, sic recitamus: in primis Ruilliacum; et deinde hos vicos, videlicet: villam Fracillo, Montelliacum [Dub. ,Francillo, Montellicum], Avendelliacum, Noziocum, Morilliacum, Talaicum [Dub. ,Talliacum], Sarmasiacum, Paredum, Ger, Pay, Masnile, Cassinoilum, Cantalupum [Dub. ,Masline, Cassionilum, Cantuplum], Jernacum, Vineolas, terram de Planis, terram de Valle, ad quam respicit Arnolliacus [Hoec desunt ap. Dub.] terram que dicitur Mons-Beraldi, terram que dicitur Canehuces, cum omnibus appendiciis suis, silvis scilicet et vineis, pratis, aquis, earumdemque decursibus, et servis et ancillis. Preter hec autem curtem [deest ap. Dub. curtem] dominicam, cum capella ibi fabricata in honore sancti Salvatoris, apostolorumque ejus. Petri et Pauli, atque sanctorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, cum incluso vinee, ac septem farinariis, furnis decem, et portum, mercatum, piscarias quoque quas ibi michi institui precepi, habere concedo. Do etiam duas villas, quarum una dicitur Cirsai, et sita est super fluvium Telum, et altera Goyse, quae proxima est fluvio Arnon, cum omnibus appendiciis suis. Ecce qualia beato Dionysio sibique famulantibus offero. Que si quis forte, quod absit, nobis in regni solio succedentium, vel quelibet prepotens persona, illi damna inferendo, in suum reduxerit dominium, prout ego, ipso suffragante, salvari spero dans ea, ita ipse invasor ea retinendo morte damnetur pessima.