# Ecclesiasticae Preceptiones 46

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/dagobertus-francorum-rex/ecclesiasticae-preceptiones/46

XXXVIII. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo confirmatur charta precaria Sigranni, abbatis Anisolensis, et Hadoindi Cenomanensis episcopi, de monasterio Anisolensi (ann. 637). Dagobertus, rex Francorum, vir inluster. Si ea quae opportunitatibus ecclesiarum vel sacerdotum pertinent libenter praestamus, vel ad effectum perducimus, retributorem Dominum exinde habere confidimus, et nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur compertum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris, quia miserunt ad nostram clementiam Hadoindus Cenomannis urbis venerabilis episcopus, et Sigrannus, abbas de monasterio Anisolae, quorum missi nobis innotuerunt, et per epistolas praedictorum virorum adsensum et deprecationem confirmaverunt, dicentes eo quod praedictum monasteriolum Anisolae per titulum precariae supplicasset praedictus Sigrannus abbas, ad suum supra citatum Hadoindum episcopum, in quo etiam monasteriolo domnus Karileffus corpore requiescit, quod et ipse construxit, et in dedicatione ecclesiae domno Innocente, praefatae urbis episcopo, per strumenta cartarum tradidit, quod etiam in beneficium per precariam jam dictus abbas a supradicto Hadoindo adeptum habet. Unde et scriptum precariarum nobis eorum missi ostenderunt, in quibus continebatur qualiter praefatum mo nasteriolum a memorato episcopo jam dictus abbas petisset, atque ab eo beneficiario jure diebus vitae suae percepisset, et ob rei firmitatem censum ei per singulos annos solvere spopondisset, id est, ad lumen matris ecclesiae IIII lib. de cera, et ad opus fratrum canonicorum in praedicta civitate Deo militantium, in coena Domini, plenum modium de ovis, et plenas buticulas paratas de optimo vino, et ad opus episcopi cambuttam unam et duos subtalares per singulos annos, partibus memorati episcopi, vel rectorum ejus persolvere debuisset. Petentes ergo ad nostram miserunt celsitudinem epistolas ambo et missos, ut super precariam memorati antistitis, gratia firmitatis, fecissemus praeceptum, per quod monasteriolum praedictum memoratus Sigrannus abbas tutum et securum, dum advixerit, tenere et possidere cum omni integritate vel supraposito valeret. Proinde banc nostram auctoritatem memoratis venerabilibus viris fieri jussimus, per quam praecipimus atque jubemus ut praescriptum monasteriolum, sicut memorato abbati a supra memorato venerabili Hadoindo episcopo sibi beneficiario ordine collatum est, ita deinceps in ejus beneficiaria dominatione permaneat, et suprascriptum censum partibus rectorum ejusdem Cenomannicae sedis, absque ulla dilatione, persolvere studeat; post ejus vero dicessum, ad ejus et potestatem memorata; urbis Cenomannicae matris ecclesiae, a qua in beneficium illud accepisse dinoscitur, absque ullius detentione aut contrarietate revertatur, ut rectores ejusdem sanctae ecclesiae, quidquid de eo jure ecclesiastico disponere voluerint, faciant. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.

---

Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1382/tmp1382/tmp1382.tmp1382.opp-lat1.xml.
