Latin
48
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 48
Unproofread scanNot analysed yet
XL. Diploma Dagoberti I, regis Francorum, quo, ad preces Auberti, Cameracensis episcopi, dena multa confert oratorio beatae Maria (ann. 637). In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ammonente ac dicente Filio Dei: Date eleemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis; idcirco ego Dagobertus, Austrasiorum rex, pro anima patris mei karissimi Lotharii, Francorum regis augustissimi, monitis salutaribus viri venerabilis et consanguinei mei Auberti, Kamaracensis episc. ,inductus, concedo et dono piissimis fratribus oratorii beatae Mariae regales fiscos duos, OEnengium, et Karubium, cum omnibus suis appenditiis, id est utriusque sexus slavis et mancipiis, villis, terris, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, etc. ; item villam Buriacam, villam Haidem, et ex parte villas Halogin, et Gleviam, etc. ; idem do et trado eccles. sancti Petri Kamerac. ,in qua sanctissimus pater Vedastus canonicos constituit, fiscum Tilletum, villas Vinciacum et Harnam, cum appenditiis, etc. ,has donationes approbantibus palatii mei principibus et senioribus Arnulpho et Pipino. Ut autem haec nostra concessio, etc. Signum D. Dagoberti, regis Austrasiorum S. Arnulphi Metensis. S. Pipini Neustriensis, seniorum palatii. S. Ansonis, cancellarii, vice Cuniberti, archicancellar. recogno. . . . Data Kamaraci, XVII Kal. Maias, an D. I. sexcent. quadrag. ind. XIV.