Latin
8
Dagobertus Francorum Rex, Ecclesiasticae Preceptiones 8
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Praeceptum Dagoberti I, tegis Francorum, quo jubet ut Desiderius episcopatum Caturcensem suscipiat (ann. 629). Dacobertus, rex Francorum, episcopis et ducibus cunctoque populo Galliarum finibus constituto. Condecet clementiae principatus nostri [vox nostri deest apud Labb.] ,sagaci indagatione prosequere et pervigili cura tractare, ut electio vel dispositio nostra, Dei in omnibus voluntati debeat concordare, et dum nobis regiones et regna in potestate ad regendum, largiente Domino, noscuntur esse conatae, illis committantur privilegia dignitatum, quos vita laudabilis et morum probitas vel generositatis nobilitas attollat. Et quoniam virum illustrem Desiderium, thesaurarium nostrum, cognovimus religionis observantiam ab ipso pueritiae suae tempore in omnibus custodire, et sub habitu saeculari Christi militem gerere, ac mores angelicos et sacerdotalem conversationem habere, ut non solum in contiguis, sed etiam in longinquis regionibus fama bonitatis ejus evulgata crebrescat, ideo credimus eum merito ad sacerdotium provehere, quem, sicut diximus ornatis moribus, videmus jugiter ad coelestem patriam anhelare; et dum civium abbatumque Cadurcorum consensus hoc omnimodis exposcit ut eum episcopum habeant, et nostra devotio similiter consentit, absque dubio credimus nutu Dei id fieri, ut dum satis nobis est in palatio nostro necessarius, ipsi nobis quodammodo violentiam inferamus, et eum ab aeditibus propriis profectui publico [Labb. ,ut eum ab aedibus nostris profectui vestro] procuremus. Sed dum nobis, sicut diximus, eum ab aedilibus nostris auferimus, quibus regiones et regna a Deo sunt commissa, quamvis nobis inferamus dispendium, tales debemus procurare pastores, qui secundum Deum et juxta apostolica dicta plebes sibi ac nobis [Melius apud Labb. ,a nobis] commissas debeant regere, unde nobis merces amplior possit adcrescere. Quamobrem, juxta civium petitionem, nostram quoque concordantem in omnibus voluntatem, decernimus ac jubemus, ut, adjuvante Domino, adclamante laudem ipsius clero vel populo, vir illustris et verus Dei cultor Desiderius pontifex in urbe Cadurca debeat consecrari, et nostra civiumque voluntas, quod decrevit in omnibus in Dei nomine perficiatur, et pontificali benedictione sublimetur, dummodo, Christo propitio, vera hac religione profitemur, quod vita et conversatio ejus digna et probata ab universis habetur, in tantum ut pro nobis et pro universis ordinibus Ecclesiae debeat exorare, et acceptabiles Deo hostias studeat offerre, quia ex hoc vitam nobis longiori aevo, auctore Domino, credimus propagandam, si ille in sacerdotio elegitur et sublimatur, qui pro nobis vel pro vobis, sibique commissis, securus ante tribunal Chrsti preces offerat, et in futuro judicio, ut culpas excuset precator [Labb. ,peccatorum] assistat. Qua de re, praesenti auctoritate decernimus ut saepedictus Desiderius episcopatum in Cadurca urbe praesentaliter suscipiat, et, Christo propitio, ejus temporibus teneat. Et ut haec deliberatio nostra voluntatis firmior habeatur, manus nostrae subscriptione subter eam decrevimus roborare. Chrodobertus obtulit. Dagobertus rex subscripsit. Data sub dic VI Idus Aprilis [Labb. sub die Idus Aprilis], anno octavo Dagoberti regis.