Latin
Aegloga prima: Mopsus
Damjan Beneša, Bucholicon carmen 1
Unproofread scanNot analysed yet
Titirus Continuum Mopsi dolor est meminisse dolorem: Ille ciet quantas et luce et nocte querelas! Sunt puro uestes radiantia sidera cęlo, Inuoluit quoties uerso nox cardine mundum, Vt cessant nunquam gemitus, spęlęaue nunquam Non plorant, uox et fertur miserabilis, »Heu, heu, Vos, uacui saltus, et uos, o lustra ferarum, Non durum nobis hoc in moerore cubile, Et nox, o semper tu nostri conscia luctus, Quę mea culpa fuit, uel quo nunc crimine plector? Auia ne mihi sint, neu muta silentia noctis! «Hoc et idem surgente die, cum pastor ouili Propellit simas ad pabula lęta capellas, Et cum luce noua solitum ipse redintegrat antro Carmen, quod pulsę referunt ad sidera rupes, Ipsaque saxa gemunt, longum et didicere dolorem. Quid referam quos ille deos, quę numina diuum Causatur, questu assiduo sua fata recensens? Vtque gemit męrens amisso compare turtur, Non illam fontes retinent, aut gramina lęta, Sed trunci steriles et sicubi inhospita rupes, Secretos habitat nemorum sic ille recessus. Menalcas