Latin
Aegloga quinta: Męlibęus
Damjan Beneša, Bucholicon carmen 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non opis est nostrę lapsis succurrere rebus,
Obfueritque sibi nimium mens anxia soli,
Quę supra sese fuerint, si cogitet ultro:
Sat nobis tutos, quam possumus, esse cauere.
Haud fas nos regere hęc, ac ipsę denique leges
Non ita pręscribunt, non ergo augere querelas
Expedit. Vt melius diuersis ceserat oris
Disiungi, et nullas cognoscere protinus urbes,
Quam coiisse uiros munitis męnibus una,
Vt studio intendant animum nocuisse uicissim:
Vnde aluere odium, totis et pręlia terris
Deducunt, propriisque penatibus inuehit hostem
Ciuis et obsessor patrię, proh dedecus, inde
Censetur, crux pro meritis quem iure manebat.
Nos ea quid tandem querimonia iuuerit, oro?
Expediamur eo, ad nos quod non pertinet, ergo,
Atque frui, fas qua et pręsens sinit hora, memento.
Meliboeus