Latin
Aegloga septima: Tempestas
Damjan Beneša, Bucholicon carmen 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc memini, Aegypto aduectum prędicere quendam
Multa quidem solitum seniorem, plurima rursus
Narrantem seclis aeui repetita uetusti,
Et geminos fratres terrarum aetate recenti,
Hunc pauisse greges, alium sudare colendo
Tellurem, atque illis proprias adolentibus aras
Pastori superos placari, altaria fratris
Primum auersatos, odiumque his protinus ortum
Principiis, quando est humano sanguine tellus
Imbuta. Hęc senior referebat singula vulgo
Et deplorabat secla infęlicia lugens,
Quod pastoralem iam pridem amisimus artem.
Idmon
Atqui mulctrę alias studium nec uelleris unquam
Tale fuit, quamuis cantusque et fistula sordet,
Curaque despicitur, qua nam licet ocia falli,
Atque operam credunt, exquirere pascua, perdi.
Contingit pecudes hinc iam tabescere passim,
Atque infestari diuersis corpora morbis,
Dum non frigoribus, non pabula commoda carpunt
Aestibus, et desunt liquidę sitientibus undę.
Moeris
Tunc ars hęc prorsus corrumpi est cępta, magistros
Venales ouibus quando pręfecimus, Idmon,
Curaque commissa hec nullo est discrimine seruis.
Quis superos nobis iratos protinus omnes
Non adeo credat? Non pręsens hauserit arua
Tempestas secumque ferat simul atra colonos?
Heu hodie periit studium quam nobile terris!