Latin
Aegloga nona: Alter Coridon
Damjan Beneša, Bucholicon carmen 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum te, Coridon, iam nulla redarguet aetas,
Atque minus cautum quam res exquirat agenda
In uita, cuncta hęc prouisa et cognita recte
Sunt tibi: namque operam quid prodest ponere uanam
Huic incumbenti studio, nihil unde iuuatur?
Sed fore nunc timeo, nobis ut linquere fines
Dilectos tantum fueritque hęc arua necesse,
Atque diu posthac ripa desideret omni
Certantes tacitis delapsus Mintius undis,
Obtineatque situs nostram tunc longus auenam,
Et nemo cantus aut doctum carmen amarit:
Multos, sic memini repetens, iniuria talis
Quod penitus uastans uicos aboleuit et olim.
Gratior aut Musis quęnam fuit ora locusque,
Quam celso subeat qua Męnalus aethera dorso,
Tendat et umbrosus tractim iuga longa Lycęus,
Tum Dircęus ager lętusque uligine campus,
Et positę ualles Ossan ac inter Olimpum,
Quaque procul surgit pręcisis rupibus Hemus?
Heu loca quę fato pręssere silentia pridem
Et saltus horrent, nec oues licet arua per ampla
Aut ullis capreas carpentes cernere dumis!
Stat solis formido locis, telluris et uber
Marcet pingue malis late dominantibus herbis.
Coridon