# De morte Christi 1.228-271

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber primus, lines 1.228-1.271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/1.228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/1.228

Non factis credunt, quę coram plurima Christus
Aedidit, impingunt tenebris corda inscia ueri.
His Orcus pater infandas exsuscitat iras:
Illicet aeternum gens odit adultera Verbum;
Plebem seduci dicunt, miracula culpant.
Ciues diffugiunt templo, secat ille flagello,
Impellitque uiros et humi diffunditur aurum.
Pręcipitem festo celebri tum feruor agebat.
Atque ita uenturi cecinit mens pręscia uatum,
Exederet quod cura uirum cultusque moueret
Diuini neglectus honos. Ait: "Hactenus ergo
Prodit auarities, templo sibi quęrat honorem
Aspernata Deum, quo, dedecus, ausa rapinam
Inuexit, scelerique nouus mos uindicat aedem
Qua pius instituit ferri libamina Moses!"
Scintillę vultu absistunt dicentis, et inde
Cessit vulgus iners, cursu et se territus aufert.
Vt uero seditque pauor, nec iam ora minantis
Obsistunt animo, reuocans sese increpat ultro,
Et dolet hoc ausum, grauiterque irascitur inde
Fraudari famaque ratus quęstuque sacerdos,
Insidiasque necis proponit nectere. Contra
Hoc magis instabat dictisque obiurgat amaris:
"Insuper et Legem, modo quam contemnitis, ipse
Non Moses statuit? Quid me ergo perdere vultis?
Ille magis uobis culpandus, si modo debet
Culpari, factum qui damnat Lege scelestum.
Quin etiam uestrum cum seruet Sabbata nemo
Si circumcidi carnis pręputia poscant:
Sanantem hac coecum cur luce repręhenditis ultro,
Incassumque dolos insonti tenditis?" inquit.
Tunc nectit uaria sermonem ambage refellens.
Illico se uelli Pharisęus hypocrita sensit,
Haud recto gaudens, uanus simulator operti,
Pontificumque manus turbę nihil ausa tumultu,
Quę nunquam sibi dicta prius narrantis ab ore
Pendebat credens factis suspensa prophetam.
"Pro solio Pharisęus", ait, "Mosisque cathedra
Sublimis sese componit: discite quicquid
Disserit, at memores imitari exempla cauete!"
Illum grande docet pondus imponere plebi,
Quale tamen digito nequam non mouerit uno;
Nil referre sua, simplex si transigat aeuum
Et uita et factis monitor documenta sequatur;

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
