Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber primus, lines 1.547-1.594
Damjan Beneša, De morte Christi 1.547-594
Unproofread scanNot analysed yet
Putruerant clauso defuncti menbra sepulcro:
Astitit, et lapidem auferri pręcepit Iesus.
Clamorem tollit, quo maximus insonat aether,
Et perculsa procul geminarunt Tartara uocem:
"Lazare, surge!" Viro sese patefecit Abissus,
Atque alias qualis nunquam uia facta per umbras.
Germanę sparsis stabant in colla capillis,
Tristiaque uberibus lachrimis simul ora rigabant.
Tunc circumfusę surgit querimonia turbę ,
Perculsamque domum miserantur, et omnia late
Morte uiri prostrata uacant: pars sustinet ulnis
Defessas gemitu et suspiria lenta trahentes,
Ac quacumque ualent casum solantur acerbum.
Ecce autem strepitum commotaque menbra recluso
Conspiciunt tumulo, pedibusque innititur et se
Vir regit, ac totus panno consistit opertus;
Vincla manus niueas cohibent, et uincula plantas.
Terrentur subito uisis retroque recedunt;
Mox sumunt animos propiusque accedere tentant.
Ingressi iuuenem discingunt; haurit apertum
Lumen et excisi prodiuit fornice saxi.
Concursu opprimitur tenues reuocatus in artus,
Adducuntque domum longa comitante caterua.
Ille tamen sese retinet post terga Magistri,
Obseruatque ducem et numen ueneratur euntis:
Multum animis, multum se pectore deuouet olli.
Protinus attoniti pensant rem et facta uolutant
Egressi tumulo, cunctis ea mira uideri.
Tum uero repetunt uatum prędicta priorum,
Inueniunt numero promissum Legis inito 17
Et tandem incurrunt pręsentia tempora fatis.
Illapsus menti propria sub luce refulgens
Explicat humanis ambagem sensibus omnem
Ipse Deus; conuersi animi capiuntur amore,
Agnoscuntque simul manifesto lumine Christum.
Insinuans sese bifida face scinditur ignis, 18
Permeat, et cordis penetralia lambit adurens.
Enituit mens pura uiris, rapit impetus omnes.
Illum nam solum celebrant et solus amatur,
Fraudatos templi ritus ac secula damnant.
Hinc stimulos addit Pharisęis Dira, iubetque
Rursus concilium cogi. "Quid curia deses
Nobis," inquit, "agit, quęue hęc ignauia menti?
Opprimimur, segnis secordia fecit inertes. 19
Hoc toti populo conducit, id expedit, unus
Vt pereat, ne forte adeat plebs cuncta periclum."
Hęc fatus Caiphas, et tete huc, Lazare, iungunt,
Ereptus morti occumbas uult curia rursus.