Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber primus, lines 1.923-1.954
Damjan Beneša, De morte Christi 1.923-954
Unproofread scanNot analysed yet
Non hunc, quę uidit, miracula plurima cępto ,
Non usus reuocant placidi Doctorque benignus;
Oblitusque nihil meminit, cum iussus obiret
Oppida et hęrentem Simeonem cerneret una.
Quantum illis uirtutis erat! Quęcumque iuberent,
Parebant dicto: pellunt de pectore morbos
Languentum, obsessis abeunt tunc demones acti.
Exortam lucem referebant insuper aeuo,
Quodque expectatum est tam longo tempore, regnum
Venturum, ut laxent patribus fera Tartara claustrum:
Esse quidem rupto sublata repagula coelo,
Plurimaque ostensę uulgabant signa salutis,
Et respondebant iam facta ingentia dictis.
Verum ea restabat impuro euanida uirtus.
Sic deformato superum dux agminis ore,
Dum potuit gressum reuocare, lababat ab alto.
Quem clipeata cohors ad terram protinus armis
Insequitur lapsis, casus tonat aethere diuum,
Inter adhuc acies sacras non amplius agmen
Cernere erat sacrum, et nullo fulgore coruscans.
Incessu placido pręibat pulcher Iesus. 22
Lęta duci facies et glaucum lumen ocellis,
Atque superciliis positum discrimen honeste.
Oris adhuc nasique decor, roseusque genarum
Candor et in miti grauitas pulcherrima uultu,
Conciliatque simul diuinum aspectus honorem.
Ipsa statura uiro proceri corporis apta,
Tum demissa comę nodis collegerat oram
Cęsaries niuea residens ceruice decenter,
Intonsos seruat quę uoti more capillos;
Maiestasque metus et castum afflabat amorem.
Finit liber primus