Latin · Dactylic hexameter
De morte Christi liber decimus Damiani Benessę, lines 10.145-10.189
Damjan Beneša, De morte Christi 10.145-189
Unproofread scanNot analysed yet
Illum pręsidium rebus nos credere lapsis,
Atque expectatam per secula longa salutem,
Sic prędicta uiro quadrabant omnia uatum.
Illi more suo nocuit tamen aemula semper
Virtuti improbitas; medio sublatus obiuit
Fraude patrum, cuius spectacula publica cędis
Ex quo facta, dies hodie iam tertius hic est.
Nostrum et pars dictis suspensi magna mouemur
Accessu ad tumulum mulierum, claustra remota
Quę foribus uiso narrarunt corpore nusquam,
Conspectosque simul cognata luce nitentes,
Qui sibi rettulerint reuocatum ad limina uitę.
Dictis commoti quidam monumentaque uisunt,
Atque, ut narrarunt mulieres, cuncta reperta
Testati, iam certa fides est reddita facti:
Sed tamen ambiguos animus nos diuidit anceps."
Sic fatus Cleophas, cui talia subdidit hospes:
"Vobis tarda adeon obtusaque pectora ueri,
Vt nil succurrat uates quęcunque locuti?
Non mitti prolem in lusus ac ocia terris,
Cuius opus rectę uaria experientia uitę
Vt reparet quantum humanus temerauerat error,
Aut quantum prorsus demens iniuria uellit.
Seruato quicquid discussum examine tali:
Qua se nitenti per dura atque aspera demum
Exerit, et lęto blanditur gloria uultu.
Hoc tibi, restituat qui uindex libera iura,
Assertoris iter, tecum si rite uetusta
Scripta legas, sic uita Patrum delineat actis.
Atque hic uaticino tibi sic prędicitur ore:
Institui sic cęde ea semita cępit Abelis,
Et rerum interitu demum mundique ruina
Damnantis mores Nochi longumque monentis.
Pręscribunt itidem, quod posthac deligit, acta,
Qualis uita, quibus commertia credita cęli.
Et licet hac demum mortalem noscere sortem,
Quantum susceptum in uita est discriminis olim:
Hac dum sola animi libertas pręnitet, illac
Nil libertatis domino rerumque potito.
Hęc doctrina igitur sanciri debuit olli,
Hi demum institui mores, ea uita futuro
Ostendi populo nitenti fingere pectus,
Non uitę fluxis elementis, qualia nunquam
Stant eademque manent, sed uix iam cępta labascunt
Ast aura, recudit quę nos in imagine prima.