Latin
De morte Christi liber decimus Damiani Benessę, lines 10.233-10.275
Damjan Beneša, De morte Christi 10.233-275
Unproofread scanNot analysed yet
Imprimere hac placuit, genus et mortale docere,
Quam surgat demum uictoria lęta ferendo,
Non ferro prorsus cęlestia regna teneri,
Sed uirtute magis si stares pręditus omni,
Atque mali hac pręhendi totius debuit autor,
Iamque a principio Legi fatisque renitens,
Iniectis manibus tandem uirtute reuinctus.
Hinc igitur uobis diffidere nempe cauendum.
Porro animus nusquam in tantis si pectore pęnis
Succubuit, potius spectanda ingentia, quod si
Defunctum corpus deuicta morte resumat,
Promissę Patribus fuerit spes certa salutis."
Interea accessum qua se diuortia scindunt,
Castellum prorsus petit altera semita, abitque
Altera diuerso longe hinc iam deuia cursu.
Substitit, in dictoque simul uestigia pressit.
Inquit sese alio properare atque hactenus illis,
Quod cordi sedit, comitem libuitque fuisse.
Contendunt, potius secum diuertere uellet:
Longa uia, atque urget crescentes Hesperus umbras,
Et sol occiduas iam iam succumbit ad undas.
Exposcunt illa tunc secum nocte resistat,
Atque iter ingresso cras orta luce uacabit
Pergere, si cęna, si somno menbra leuarit.
Inde repugnantem ducunt nil amplius, utque
Accubuere simul, soliti quod moris, Iesus
Mox prece concepta panem partitur in illos,
In factoque oculis omnis calligo recessit.
Segnius haud, coram simulac innotuit, inde
More quidem leuis elabens euanuit aurę.
Attonitos noua res percussit, uota, potiti
Qui prius ac norunt, flentes amissa dolebant:
"Heu segnes etiam nimium nos prorsus inertes,
Non nobis nuper gliscebant pectora dictis?
Insperata simul miseris heu gaudia rapta!
Tanto quidnam hodie damno queat inde reponi?
Sed libet atque habitę prosit meminisse loquelę,
Sedulus ille animi ambages ut tolleret omnes.
Verum quod nostra refert atque expedit una,
Nulla mora, hinc recta nostros inuisere, qui nunc
Stant dubii, curisque nouis agitantur ad urbem."
Quo noti coeunt passim, stant tecta, sinuque
Huc secreta domus compulsos undique cogit.