Latin
De morte Christi liber decimus Damiani Benessę, lines 10.408-10.448
Damjan Beneša, De morte Christi 10.408-448
Unproofread scanNot analysed yet
Hic cernunt grandes numerosoque agmine pisces,
Tantę illesa tamen stipanti retia turbę.
"Eia", inquit, "modo pransuri discumbite mecum!"
Hic sumit panem et sumptum partitur in omnes,
Tunc piscem pariter: comedunt obsonia lęti.
Quis foret ast hospes tunc ausus nemo rogare,
Constabat cunctis Dominum quia scilicet esse.
Vtque epulis finis, uerbis efflagitat inde,
Prę cunctis aliis si sese Petrus amaret.
Ille ait: "Haud latuit, quod sane et diligo nosti."
"En pecoris tibi cura datur, mihi paueris agnos",
Inquit; dehinc iterum si se, repetebat, amaret.
Ille iterum, quod iam, nimirum norat, amaret.
"Pasce meos agnos", inquit; tum deinde petebat
Rursus idem sese si uere Petrus amaret.
Commouit, toties quod se pulsaret, et infit:
"Mortalis quidnam mentem cęlauerit altam?
Nostra tibi nam cuncta patent: quia diligo, nosti."
"En tibi curam ouium iccirco committimus", inquit.
"Quin et adhuc fueras dum tu quoque iunior, ipse
Cingebas temet pergens quocunque liberet.
At contra senior non iam cingere perinde
Vt uelles, ductus quo non speraueris unquam."
Olli sic obitum pręnuntiat ore futurum,
Surgentes fidei quo iam clarauerit annos.
Hic soluens cętum surrexit, pręcipit inde
Pone sequi Petro, qui mox comitatur euntem.
Vtque uidet iuxta gradientem passibus aequis,
"Ast", ait, "hic quidnam?" "Si sic decerno manere,
Anne tua refert?" inquit; "Te iussa perurgent
Pone sequi, sunto prorsus nil cętera curę."
Inde abiere, uiros mox tollit lucida nubes.
Fatis ante quidem mundi primordia Christum,
Lustramenque humani animi pignusque salutis,
Esse sacerdotem, et posita libamen in ara,
Ex quo promicuit terris Ecclesia mater,
Atque aeui seriem diua sub luce tuentur.
Lumen adhuc largum, simul et pręsentia Christi
Prouehit hos; cernunt quam cesserit ampla potestas
Ecce sibi, claudant potius, reserentue reclusa,
Commissos claues examenque utile culpę;