Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber secundus, lines 2.686-2.732
Damjan Beneša, De morte Christi 2.686-732
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc passim serpit uictor, longique laboris
Vna dies hauribat opus: carpenta uehuntur,
Aedibus huc educta honeratur gaza superbis.
Quod reliquum fuerat formę seu roboris urbi,
Nominis aut demum, captiuum ducitur, atque
Lictores procerum cędebant colla securi.
Exultat tota uictor tibi miles in urbe,
Aediderat longum quae tempus, diruta cernens.
Posthac longinquis regionibus exul agebat
A patria tellure procul coeloque sueto,
Atque una populus non amplius aede coibat.
Post longum exilium tandem multosque labores
Iam fatis aderat promissum tempus, et orbi
Eripit Assyrii imperium, Mędosque subegit
Rex Persa ac solio trabeatus cernitur aureo.
Affulsit miseris libertas; uisere terram
Antiquam patriumque solum permissa potestas,
Edictumque urbis tunc diruta tollere templa,
Et de regali suscepta pecunia censu.
Alter tunc Iosue populum Babilone reuexit,
Ascriptique duces acies rexere; manipli
Incedunt campis raptim sua signa secuti,
Et multum optata tandem consistere terra
Cernuntur. Medio tuba perstrepit agmine clangens,
Et ritu ueteri populus tentoria ponit,
Ac statuunt altare Deo. Tum protinus aedem
Vrgent instaurare; duces capita ardua iungunt
Zorobabel cętuque suo comitatus Iesus.
Crescit opus: feruent omnes instantque labori,
Et perfecta stetit recidiui fabrica templi.
Exciti Assyriam quo facto linquere certant,
Lęta manus tandem patrios inuisere fines.
Namque hominum coetus uenit alter, et altera castra;
Pręsidet his, quid ius quid sit phas, unicus autor
Noscere et in populum documenta edicere legis
Dux Esdras, rerum cui facta est ampla potestas.
At quos certa fides iras auertere diuum,
Quęruntur, sic ritus auis a Mose uetusto,
Sic longa serie seruato more iubetur.
Adducti parent mandatis, deinde legebant
Expositos lebetes argenti aurique talenta. 4
Quęsita multum tandem uersantur in urbe:
Hic poenę ratio turmis et foedus initum. 5
Egregius iuuenis non defuit: aureus olli
Circundat humeros uirgato clauus amictu,
Qui gestu facilis medio stans ordine pangit,
Quam partem muri proceres, quę moenia tollant.