Latin · Dactylic hexameter
Damiani Benessę De morte Christi liber secundus, lines 2.835-2.873
Damjan Beneša, De morte Christi 2.835-873
Unproofread scanNot analysed yet
Pullulat aeque iterum concors sibi mutuo, et uno
Productus riuo subsistit tertius idem.
Naturę hęc retinet sese radice propago.
Vna tamen natura manet, deluditur illic
Quę mentes agitat ratio, geminata potestas
Quod ualeat fieri nunquam sic aequa uel una:
Namque sua quod non aliunde propagine maius
Atque illo, per se quod constat, cuncta resolui
Nec posse id numero diduci protinus unquam.
Nam quantum est, quodcunque ualet, sic pondera lance
Stant iusta: namque una trium natura, deique
Non plures. Et quod naturę competit, illud
Notio fit Patris, quod non descendit ab ullo
Principio, fons ipse, et quod transmittitur, idem
Quatenus ipse Deus constat, non quatenus alter
Filius est, cui porro nihil detraxit origo.
Omnis nam transfusa sibi est natura, Deumque
Non fors ipsa tulit, ceu rerum cętera uis hęc
Naturę: sine Patre nequit nam Filius esse,
Et sine prole Pater. Quin quanta potentia summi
Est proles mensura Dei! Infinita potestas
Manca foret, si par sibi non subsisteret alter:
Cuncta resoluuntur sed quo, res unica debet.
Sic res una Deus, sed res non sola probatur:
Cumque alia excedat, nec par sibi repperit usquam
Quo mensus sese cognosceret, alma propago
Idem sit quantus, proprio pręscripsit ab ortu
Mentis ab aeterno Verbum dicentis origo,
In quo iam genitor liquido cognoscitur ipse.
Namque sui latuit nil illum; protulit ergo
Quicquid concepit de se sua dictio Verbum.
Hinc quod detrahitur Verbo, de robore demit
Primęuę Patris naturę protinus illud.
Quamlibet et magnus fuerit, non optimus esset
Summus amor tali sibi ni manauerit actu,
Virtutem ut semper sequitur comes ipsa uoluptas,
Quam citra sine laude operam consumit inanem.
Sancta Dei iccirco manat pax illa secundo,
In qua complacuit sine tempore Filius olli.