Latin
Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.234-3.281
Damjan Beneša, De morte Christi 3.234-281
Unproofread scanNot analysed yet
Quid faciat, cum rapta sibi iam uiderit arma
Et tota pulsas humana mente tenebras?
Qua caperet fallax, aditusque facillimus esset,
Versabit spargetque malum per corda teporem,
Et rigidi ritus sensim de iure remittet.
Exul ad Euphratem Eoam tamen opprimet oram.
Huic nunquam cedet postquam malus hęserit error,
Et nutrita malo crescent ea damna ueneno.
Tantum etenim refert quibus est assuescere cęptum!
Illecebris primum genti blandita uoluptas
Imponet, scelus addendo mox prouehet ultra.
Arma manu capiet, late ditione tenebit
Auroram, interea cessabit carpere nunquam.
Fraude fidem et nostrum semper turbabit ouile,
Ac ueteri nimium prudens incedet ab arte.
Tunc inolescat amor priuati, ut publica temnant,
Curabit nostrum delens de pectore nomen,
Muneris immemores paulatim reddet honori
Admiscens fastum maioraque crimina semper
Augendo, imperium tum protinus eruet omne,
Iure memor regni pulsus quod cesserit inde.
Constituens capita hinc uno iam corpore multa
Seditione trahet populos in pręlia sęuus.
Hoc ipsam molem et rerum moderamina tota,
Hoc morbo cunctos agitabit corporis artus,
Exitio tanto fuerit mora spiritus orbem
Impellens fratrum uerbis factisque duorum,
Ardebit quibus accensus clamantibus ignis,
Et mea uera uiris aliquantum stabit imago.
Impiger ille struens clades urgebit utroque
Raptimque Eoos adducet regibus hostes,
Concutietque uiros, tum pristina foedera soluet,
Et dirimens primum concordi pace iugatos
Irruet ac fines bello ferroque tenebit,
Per Libiam late excurrens et solis ad ortus.
Ceu nebulas spirante solo stagnisque refusis
Incumbit calligo locis, cum sole cadente
Sub noctemque magis campo coit humidus aer,
Qua putres madida squalent uligine glębę ,
Inde die regio iam protinus icta uaporem
Exhalat densum, pręitque nigerrimus ortum 8
Purpureaque humeris instantem lampade lucem,
Donec sol medium superato dissipet axe:
Sic quę lux animi tenebras inuecta fugabit,
Horribilem impellet, fuerit cum proxima, noctem,
Infernasque Herebus Furias omni exciet Orco
Orbe serens toto terrarum semina belli,
Atque diu nigra populos sub nube tenebit.