Latin
Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.416-3.458
Damjan Beneša, De morte Christi 3.416-458
Unproofread scanNot analysed yet
Quę progressa Deo sincera theoria prodit,
Hęcue subit rursus rationem praxis et artis,
Quatenus exemplar rerum est munusque negoti
Protinus est huius, quicquid delinquitur, hinc ut
Emendetur opus, cui tollitur hactenus error,
Ad finem ualeat deduci quatenus ipsum,
Quo sua principio tendunt exordia cuique,
Nilque reducit eo, propria ars ni corrigat illud,
Et quo iam melius limetur rite probatum
Porro opus omne redit, quod nondum absoluitur arte.
Cui contra si iam corrumpi contigit olim
Perfecto, iam tunc damnatur inutile prorsus.
Principio quod parte igitur non substitit omni
Perfectum, aut spectes naturam protinus ipsam,
Cui desunt adeo iam plurima, singula siue
Per partes rursus scrutabere. Nempe uidebis
Defectus uarios et culpas inde secutas,
Nascentique ideo est huic addita gratia coelo,
Omnia naturę quę detrimenta tegebat.
Quam post heu miseris infoelix abstulit error,
Atque amissa tulit mala protinus omnia uulgo,
Conseruata potens defendere cuncta uicissim.
Haud fuit, Omnipotens opus hoc ut deserat ergo,
Verterit hanc speciem quamuis uesana libido,
Exitioque nocens obnoxia manserit ultro.
Sed non mota loco optatę sunt signa salutis,
Integro potuit quo tendere robore sana:
Et posthac licuit, si uellet saucia niti.
Iccirco promisit opem post eruta demum
Artifici ingenio bene quę fundauerat olim.
Rursus amiciciam lapsa cum gente requirit,
Qua magis ipsa ruit, contra maiora labanti
Auxilia ille parat, conanti et pręmia ponit.
Restitui tamen haud potuit sic tota ruina,
Nec uitę, quondam qui corruit inde, reduci.
Pellitur hinc positi uictoris ad hostia dextra,
Ostentat concessa sibi qui iura Parentis,
Et totam posthac semper subscribere prolem,
Vnde quidem merito regnum sibi uendicat hostis.
Protinus hęc tetigit iustissima cura Tonantem:
Principio repetit, fuerit quę causa ruinę,
Tum quę fata dedit rebus; iam comperit hosti
Inuidiam mouisse fero fatumque secutum.