# De morte Christi 3.459-501

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.459-3.501. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.459

Atque ita proposuit talem se soluere noxam
Factus sponte reus, totasque absumere fraudes,
In se aliena luens conceptaque debita pridem.
Quodque fuit uotum sobolis, ratione subinde est
Exactum, fierique hominem lex certa petebat:
Deleri nam posse scelus sic iure uetustum,
Si subeat, cuius quęsiuerat aemulus olim
Electum genus infesta subuertere fraude,
Factus homo passus sęui nihil artibus hostis
In quo constaret tantarum ars condita rerum.
Atque ea Patris ego sum proles prodita, qualem
Nunc uobis refero, cunctis incognita terris.
Neue time tanto promisso credere, cuius
Facta fidem dictis pręstarunt; scilicet olim
Mens quodcunque capit, sensus non certus in illo est,
Constans ni doceat demum experientia rerum.
Principium petite haud falsa de mente salutis,
Quę capit esse aliud, humana ut uerba loquuntur,
Fortuitum, cuius ratio quęcunque fuisset
Signans, quid rerum pote sit, iam limite certo.
Attamen haud esse est illud iccirco necesse.
Namque duo hęc remanent penitus distincta uicissim,
Esse et quod ratio talis dilucidet ultro,
Quę contingenter dicto exit prompta creantis,
Atque etiam causam, quod substet, rettulit illo,
Factaque cuncta simul tali radice tenentur,
Quamuis iam uariis agitentur casibus usque.
Esse suum ratio fuerit cui, nempe moueri
Haud poterit, duratque statu inuariabile prorsus.
Hic Deus est ratio mundi, lux certa potensque,
Molem corpoream, Chaos ipsum atque abdita mentis
Circum intusque agitans, quę iussu protulit oris.
Putri hic materię fugiens a sorde recedit
Semotus sensu, solo compręhensus ab haustu
Mentis, quę minimum delirat tramite recto.
Atque ita nullus eo sensus accersitur usus,
Qui cognoscendis adhibetur rite creatis,
Ipsa rei ratio quoties compręhensa fuisset.
Mens quęcunque ideo merito mulctatur aberrans,
Iam culpę ueniam cum sensus impetret error,
Officio recte utenti nisi talis utrinque
Alternis adiuta fides assensibus esset,
Arbitrio tali quando parere necesse est.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
