# De morte Christi 3.46-91

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.46-3.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.46

Vt iam desierat qui thura imponeret aris,
Sola coli uoluit postquam uiolentia regum
Atque illo tandem progressum, numen haberet
Quod statuit sibi quisque malis erroribus actus.
"Quando igitur uehemens animis furor incidit", infit,
"Mentis et arbitrium rapuit sibi praua libido,
Tunc sceleri terris posuere altaria passim,
Credebantque deos frustra quoscunque suasit
Impetus et ueri cultus ignara cupido,
Quę bona fortunę semper fugientia captat.
Oblitisque Deum et ueterum pręcepta parentum
Tunc neglecta pię sunt uera piacula mentis,
Addictique abeunt erroribus illicet omnes.
Sed casum miserasque uices speculatus Olympo
Omnipotens statuit certis sua secula fatis.
Naturęque dolens soboles primęua ruinam,
Submitti uoto qua debuit illa parenti,
Haud quaquam instaurans miserando perdita defit,
Atque nouę ponit condens exordia uitę,
Occultoque uiros aditu pertentat, et aethram
His aperit, nubem remouens, qua lumina uulgi
Caligant, coelo et nequeunt admittere uisus.
Permissum hac miseris inoletas noscere sordes,
Iussaque concretis adhibere piacula noxis."
Hinc docet, ut legit, prolem unde educeret almam,
Atque sibi multum quęsitos scilicet ortus.
"Commendat spectata fides, quos deligit", inquit,
"Certaque continuo percussit foedera genti,
Cui ferro sacrauit Abram pręputia primus
Initium instituens lustrati pectoris illud, 2
Atque ita diuino stirpem deuouit amori.
Sed Deus erumnis uariis exercuit illum,
Exemplo ostendens coelo quę semita ducit,
Quod numen soboli posthac hęrebat amicum.
Componens animos atque extera gesta uirorum
Vsque adeo gentis formabat pectora lectę."
Distinguebat item, ueluti depicta per actus
Historię ueteris series apparuit omnis
Degendę legem iuxta pręceptaque uitę,
Dum rerum proprios animis accommodat usus,
Et sibi iustitię quadrat dum calculus omnis.
Quin illo penitus describitur ordine rerum:
"Quicquid", ait, "de me cecinerunt carmina uatum,
Et status umbratur coelestis, certaque passim,
Impressa uelut effigie, respondet imago,
Quę specie uerbi moderantis lapsa resultat.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
