Latin
Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.502-3.547
Damjan Beneša, De morte Christi 3.502-547
Unproofread scanNot analysed yet
Sic doctrina mihi recte est fundata, recepit
A prima arcani ratione exordia diui,
Quod penitus nullis agitabile casibus unquam est,
Et quali uita testatus degitur illic,
Prolemque exposui et iucundum foedus amoris.
Tumque hominum curam docuit progressa salutis
Esse Deo, auersos ueluti reuocare Parentem
Immortale genus, spectato cuius in ore
Perpetua fieri natum est aetate beatum,
Nasci hominem Verbum fueritque antiqua uoluntas.
Vnde secuta poli sunt pręlia ,casus et omnis
Terrarum, cuius suscepta prouincia 11 nato
Conciliare Deo lapsum et reparare ruinam.
Vatibus huc equidem tot carmina scripta uetustis,
Et prędicta olim pariter tam multa docebam.
Hinc et nota Dei dudum cantataque passim
Versari in terris hominum cum gente uoluptas,
Meque illum asserui; promissis talibus inde
Multa secuta fides facti, reuocata sepulchris
Menbra uirum, uacuis lux orbibus indita, surdis
Redditus auditus, simul intellectaque uerba,
Atque ea me tantum dicto confecta iubente.
Tum uobis operata meo tot nomine solum,
Atque ita credendi facta est fiducia cuique.
Sed maiora quidem pręstabit uita fidelis
Argumenta, quibus formabit pectora Sanctus
Spiritus: ecce sacro baptismate gratia manans
Humanum pręcedit opus, roburque ministrat
Viribus infirmis hominum, foecundaque ueri
Excutit obtutus hebetes caligine tersa.
Optatum hoc regnum terris foelixque futurum
Sępius audistis dudum promittere uobis.
Vicinumque instat tempus nec iam hora moratur,
Victor cum moriens hostilia signa mouebo,
Quę tollunt Herebum, et facinus testantur inultum."
Hęc fatus siluit, nec dictis flectitur ullis
Iudas, conceptumque scelus fera corda .
Tunc aliam aggreditur prudenti pectore curam
Vt tandem exemplo maiori prouocet illum
Atque suos doceat mitissimus aspera ferre,
Ac doctrina simul tradatur mystica nobis
Affectus Christum quęrentibus esse luendos.
Assurgens primum tergo deponit amictus,
Pręcingitque quibus sese, tum lintea sumit
Et fundit tepidas in cymbia protinus undas,
Admouitque uirum pedibus genibusque reflexis.