# De morte Christi 3.677-719

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.677-3.719. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.677

Huc aciem rursus reuoca mihi mentis ad ipsum
Artificem: scrutare modum, quo talia Christus
Constituit, non insolitum est usuque remotum.
Plurima sic mandare notis consueuimus ipsi,
Atque ea, fictores quorum sumus, omnia parent.
Nunc uoces speculare, quibus mens addita sese
Explicat, et proprios iam sensus egerit extra,
Fingunturque tamen quęcunque uocauerit ultro,
Signaque nil motę pactis diuersa notarunt.
Atque Dei digitis est multo mollior omnis
Pręscripto natura suo contenta uigensque.
Protinus hinc constant, quod sunt iam singula, nempe
Et tenuere suas, ut gignant congrua, uires.
Hęc tamen Omnipotens duci ut uult, omnia parent.
Hic mirare, modo redeat substantia quali
Ardentis uini Christi iam sanguis, et ipsum
Alma Ceres corpus. Naturę protinus omnis
Res ex materia et propria stat condita forma,
Tertia res, pręter sua namque exordia, iure
Quę proprio nobis substantia nomine fertur.
Mutari hanc legimus geminę constante figura
Naturę; figmenta struunt sic mira poetę.
Quin et certa fides lustrataque deuia regi,
Quęsitosque ferę iam montes; quippe manebat
Materies eademque erranti et spiritus idem,
Sed non uera hominis facies, non tertia iam .
Atque utcunque quidem constabunt talia, certe
Concipitur quod mente, Dei uim haud effugit illud
Cui fines mens nostra quidem non repperit usquam.
Ergo hic materia quę constant scilicet ipsa
Et forma, munus cereale et Massicus humor,
Non remanet panis, non Massicus amplius humor,
Sed corpus Christique cruor, uice subdita rerum
Dictarum, subeunt quę formam protinus ipsam
Materiamque simul; res certę et talis adeptę
Iura operis porro arcano sibi mystica ritu.
Materies, neu crede tamen, quod corporis haurit
Panis materiam, faciat uel forma quod ipsum
Esse Dei corpus, naturam protinus illud
Non habet hanc, specie sed tantum delitet ista.
Sed non materiam species hęc constitit extra,
Conueniens at utrumque simul non perficit illud,
Quod semel est iussum transire in mystica iura.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
