Latin
Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.720-3.761
Damjan Beneša, De morte Christi 3.720-761
Unproofread scanNot analysed yet
Nec iam materies ipso sine restitit actu,
Amplius inde tamen sed non res tertia manat,
Cui subisse loco iam corpus diximus ipsum,
Christus et hinc certa sibi uindicat omnia lege.
Non hunc afficiunt subiecto qualia niti
Iam sunt nata quidem, quamuis ostenditur esse
Christus ibi, sine subiecto nec talia constant.
Hęrent materię gremio deprompta capaci,
Nata sinu educi coelo et uergentibus astris,
Mundi natiuis agitata impulsibus actu
Dum coalet proprio, foetus hos parturit ultro.
Germina pugnantis naturę haud prorsus alumna
Vllius generis, speciem non protinus unquam
Attigerit tantum aduersa contraria fronte,
Atque simul toto cernens conamine secum
Ni Deus ora sibi ducat tam luce refulgens
Insigni, manant ex qua simulacra deorsum,
Exemplar, mirum, uario reddentia textu,
Vnde scatet facies rerum diuersa per orbem.
Multa hęc interea, exemplar dum respicit, una
Colligit, ac eadem tum contra dissipat, alto
Materię titubans agitata uolumine fluxę,
Dum subit hinc uarios uultus, dum ponit eosdem,
Et faciem quamuis alternet imago uicissim,
Mutari tamen at tantum uariata resistit,
Addita cui, partu manant quęcunque benigno
Naturę, pręter quod iam substantia signat.
Quo uis naturę haud prorsus pertingere compos, 14
Ni uultu diuo species remicaret in hyla.
Collatum huc tulit omne, nouans quod mysticus ordo
Submota uultus ratione reseruat eosdem.
Christi delituit sic corpus rite locatum
Sub specie panis, specie non amplius eius.
Atque ita materiam prorsus subsedit in ipsam,
Naturę quicquid congressu pullulat ortum,
Altera in alterius cum uim substantia cedat.
Sic sine subiecto non candor, candida caro
Non tamen est ille, non mole extenditur ipsa.
Quippe ea naturę non est accersita motu,
Atque habitu tali non istic clausa latescit.
Ast ubi panis erat, uera est substantia carnis,
Et modus est, insit iam quali, mysticus olli.