# De morte Christi 3.762-803

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.762-3.803. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.762
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.762

Corpus adest, quod materiam sibi uendicat una
Atque illas species, neu te extera fallat imago:
Namque hęc uera manet species rerumque figura.
Attamen arbitrio diuina sequestrat utrumque
Virtus: sic medio puerilis turba camino
Tuta fuit, uires oblito protinus igne,
Cum natura suis exuta est usibus, impos
Quę potuit sensu comprehendi, tota propago
At manet hic contra, tantum substantia defit,
Quę sensus nobis imperuia decipit ipsos. 15
Quamque sui captus mens longe a sensibus ultra
Vestigat, quia iam uia talis deficit istic,
Est quęsita fides, penitus quę illuminat omnes.
Exsors ipsa mali totius, factaque compos
Iam uoti sancta correpta cupidine coeli.
Diuino constant si protinus omnia Verbo,
Quid mirum carni si talia facta reponat?
Vt quam cępit amor, accita resignet amori
Hęc sese, medioque Deum ceu glutine nobis
Vniat, unanimes cunctos doceatque reuerti.
Asserit id dictum Matthęi protinus illud,
Esse, super signat quod iam substantia, panem
Prorsus eum, sibi quem uotis expostulat orans.
Sed me nosco rapi, qua flexerit orbita nulla,
Et dudum iam longe alio diuertere cliuo.
Ausus iter ratus ingredior sic dogmata uerę
Posse quidem fidei retineri, multaque demum
Ardua uitari, quę uix obstante repelli
Nempe queant, ratio rationi namque repugnat,
Vt substet, ratio iam cuius ut hęreat, esset.
Illud ut hic nobis est omni parte tuendum,
Esse quidem Christi corpus Christique cruorem,
Certaque iam demum tenuit sententia, panem
Et Bacchi laticem dicto diuersa reuerti.
Ista tene, teque hinc uno neu moueris ungue.
Accerse huc, sensus quę percipit insuper, ecquid
Vt nil absurdum admittas, seruaueris illa?
Atqui distingui possunt quęcunque seorsum
Mente, Deus porro distinxerit ocyus illa.
Hęc distincta quidem diuersa scientia monstrat,
Altera, quę motu naturam inquirit in ipso,
Altera discutitur cui iam substantia rerum.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
