# De morte Christi 3.804-847

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.804-3.847. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.804
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/3.804

Pertinet, illa mouet quod quęstio, rursus eodem
Longe aliud totum, partes ac illius una
Sumptas; hic demum sic partes esse fatemur
Cedere sed totum iam panem scilicet ipsum,
Et Christi carnem, uinoque subire cruorem.
Atque his ut substent ratio non ulla resistit,
Quin totum ut nexu complexis effluat inde,
Hoc agitur uerbo iunctis operante latenter,
Cui debent, quicquid uel sunt, sane omnia, quantum
Siue ualent, illi et referunt iccirco receptum.
Nil ergo absurdum, si talibus eximat ultro
Quicquid communi pręscripto pullulat ortum,
Vel si commutet sibi scilicet insita uitę
Procurans hominum et nobis se carne reponens.
Atque ideo solam panis substantia sola
Rettulit hic carnem, sed restant cętera pane
Subtracto, contra comitantur at omnia carnem.
Non tamen hic extant propria ratione, locoque
Haud resident, condunt in quo se corpora mole
Extenta, panis penitus quę tota remansit.
Quicquid at hic sacro certum est existere ritu,
Qualem pontificum iussu libantis in ara
Conceptis precibus peragit consensus ab alto.
Atque ita cuncta modo accitę sunt carnis, et ipsam
Collocat hic, panem quod scilicet ante locabat.
Sed natura locum, substantia quatenus, illi
Non debet, simili ni mole extenta fuisset,
Qualis materię demanat origine prima
Non circumscriptę ex sese iam limite certo.
Terminus huic passim circum nam ponitur, illam
Postquam forma subit, mensuram et uindicat inde.
Iccirco, quamuis existerit 16 antea multo,
Constituunt tamen hic carnem quęcunque locabant
Ipsum olim panem: sic uerum denique Christi
Corpus crede, Dei, cui res nulla ardua factu,
Hoc opus, et cuius sunt demum facta potenti
Cuncta manu, cuius nil summis uiribus obstat.
Vt ualeant ueteris reparari damna ruinę
Debuit usque adeo et demum fuit utile nobis
Diuinam humano uestiri corpore prolem.
Vnde fuit medicina quidem mortalibus olim
Expectanda malis, quę, quicquid debile, totum
Restauret, possintque resumpto robore niti
Imbeciles patris antiqui de crimine facti.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
