Latin
Damiani Benessę liber tertius De morte Christi, lines 3.92-3.138
Damjan Beneša, De morte Christi 3.92-138
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quia nec diuum nec certa lege peribat
Ipse homo, queis hęsit, placuit dissoluere fraudes.
Consultum primo occurri qua debeat arte,
Sed quoniam longe uim ipsam natura repellit,
Iccirco in causa libuit contendere iure.
Tunc uotum uetus in partes concessit amicas
Iusticię, noxęque legit ceu uictima carnem,
Et dolus hostilis coepit sic iure retexi.
Sed tamen assereret frustra sibi libera iura,
Ni iuga ceruicem prorsus depulsa leuarent.
Iccirco numerus tota seruatur amusi
Iusticię; debebat enim manus ultima poni
Si scelus occideret mortale in carne perempta
Humanę Verbi naturę sponte redacti.
Restituet sic regna Deo mors nostra genusque
Asseret hinc proprio humanum de compede iuri."
Hęcue typo monstrata docet misteria priscis,
Grandęuus sobolem quando pater intulit aris
Susceptam extremę sub tempora cana senectę,
Hostia qua flammas non gratior imbuit unquam.
"Aspexit diuina", inquit, "clementia uotum,
Et fati cessit meritis antiqua uoluntas,
Atque una cędis pręiuit imago futurę, 3
Mactatur tremulis aries dum uepribus hęrens
Impositusque puer medio seruatur in igne.
Sic non ipsa Deum lędunt mortalia, quamuis
Ascribens hominis sibi nuncupet omnia uere.
Cumque iterum patri simulatum signa cruorem
Ostendunt, uerumque seni mouere dolorem,
Atque fidem incursus fecit prętexta ferarum.
At puero educto crudelia pectora fratrum
Auro mutarunt uitam preciumque gerebant;
Ille quidem nusquam fugit iram aduersaque fata,
Quamuis acceptum commendet gratia regi:
Nam puero nocuitque fides et forma pudico. 4
Eiectusque agitur tectis regalibus insons:
Punitur frustra uinclis et carcere tetro.
Tantum sęuit amans et percita foemina mente.
Tunc insperato fulsit prudentia uincti,
Prędixitque famem in longum mens prouida, spemque
Expedit in tanto rerum discrimine solus,
Et tempestatis sustentat pectore damnum.
Res fratrum afflictas respexit, et ubere regni
Ditauit largo, pascuntur pinguia culta.
Hinc creuit late populus regionibus illis,
Qui tractus obit Aegypti passimque pererrat,
Et spectans armenta pecus lętatur et .