# De morte Christi 4.138-182

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.138-4.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.138

Longe alia at ratio uobis ineunda, genusque
Diuersum uitę: non magnos expedit arte
Hac fieri prorsusque animos nescire tumentes.
Altera spectari a uobis diuersaque debent,
Pręsentique Deo timidos incedere coram
Ipso cunctorum, inquam, exacto iudice uitę.
Et uirtute quidem iam qui supereminet, illum
Subiectumque magis famulum tum fratris oportet
Esse laborantis, nullumque repellere munus
Exiguos pariterque opis inualidosque iuuantem.
Hoc insigne decus sit uobis summus honorque,
Pręstantes uirtute nihil sentire superbum.
Et mea facta quidem stimulos huc addere possunt
Exemplo: quid enim, qui seruiat, anne recumbat
Est maior? Dominos sane discumbere certum est,
At iuxta assisto residentibus ipse minister.
Pectoris hoc casti uobis mentisque piamen
Ingenio et cura uigili studioque petendum est,
Vt nunquam cessent cordis suspiria, uires
Exiguas hominis, coelique fatentia laudem.
Vos per Iudęam dum mecum tenditis omnem
Vulgantes terris lętę noua foedera pacis,
Dum malus oppugnat pręconia uestra sacerdos,
Omnia durastis superantes, aspera passi.
Hinc pacto Genitor mihi quo iam regna parauit,
Vt quodcunque obstat superato uictor obirem,
Omnia tum doceam legi parere supernę,
Hęc eadem uobis statuo seruandaque mando.
Atque ea sit uestrę iubeo meditatio uitę,
Instituo quę nunc, misteria dulcia pastę.
Nam uera et demum sola hęc foelicia regna
Meme pollicitum pridem meminisse potestis
Libertate frui, quam diues gratia uobis
Asseret, errores fidei de luce uetustos
Interimens, mentis diuanescente tenebra: 2
Hęc tibi sincęrum pectusque et corda creabit,
Atque Deum intus diducto uelamine sistet.
Per uarios ea uos agitabunt foedera casus,
Vt iam certa fides nitentis in ardua constet
Vel superis animi cunctis experta periclis.
Hoc iter ad coeli promissa sedilia uobis,
Vnde feret certam populis sententia legem
Iam pręscribentem mores pręceptaque uitę,
Virtutemque polo tollentem, rursus eandem
Mergentem sontes Herebo, coeloque fugantem.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
