Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.402-4.447
Damjan Beneša, De morte Christi 4.402-447
Unproofread scanNot analysed yet
Coelesti uobis tunc crescet captus ab haustu,
Vt redeo in Patrem substantia protinus una,
Quoque mihi nexu mortalis iungitur ordo.
Ecce autem Legis radiatos pectora luce
Noster raptat amor, qui uita protinus omni
Gaudent, ut ratio pręfinit recta, dolentque.
Quin nostri quos cura tenet cępitque cupido,
Et Deus ipse Pater lectos primęuus amabit,
Atque etiam ipse Dei proles homo natus amabo,
Conspectusque adero pulsis de mente tenebris."
Vt siluit, dicti scrutatur sensa Tadęus: 5
"Sublatus terris aderis qua uisus acerbo
Iam nobis abitu doleturis, conscia captus
Ipsa sui merito mens optat nostra doceri."
At Christus dictis aperit tunc talibus ora:
"Pectoris hic aditus, qua sensus illico nostri
Haustus erit solito uobis sublimior usu,
Ordine constabit quę prorsus gratia tali.
Noster amor cordi et sanctę obseruantia Legis
Cui fuerit, Patri dilectus amabitur ultro,
Continuoque una Pater illum et Natus adibunt,
Perpetuusque dies et lux genialis agetur,
Aeternante Deo foelices hospitis aedes.
Contra cui fuero curę non protinus ulli,
Huic studium prorsus despectum et uile nocentes
Purgantis uirtutis erit noctemque fugantis
Mente malam, quę mox cordi mortalibus orta
Luce ciet uitam ualidum roburque ministrat.
Atque sinu uobis manans doctrina paterno
Promitur hęc dudum terris uersante simulque
Distinguente modos superum sub lumine Verbo.
Hactenus humanum lustrant hęc tradita pectus.
Ecce autem mandante mea Genitore sub umbra
Mox aderit uobis demissus Spiritus alto
Mortalis uitę columenque, et lene laborum
Solamen: quęcunque loquar, qui rite docebit
Declarans uestrę liquido mea sensa salutis.
Verum pax hodie largitur diuite cornu:
Pacem lego meam, lectis mortalibus hausta
Luce unde aetheria uitalis carpitur aura.
Pacem, inquam, tellus qualem non sordida nouit,
Quę uos nullo unquam patietur pectora motu
Turbari, nullaque quati formidine prorsus.
Audistis dudum, et dicti meminisse potestis,
Quod genus hoc abitu inuisens mortale redirem
Ocyus, occulto ueniamque repente recedens.