# De morte Christi 4.46-91

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.46-4.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.46

Continuo facili sermone redarguit illum,
Inquit in id dudum scribis sua uerba teneri.
Non animaduertit tamen hoc auersa suorum
Mens, dictum incautos subito pręterfluit omneis.
Sic uetitum nunquam fas est attingere cuiquam,
Namque obscura homini et demum res ardua sola est,
Qua lux coelestis menti non limite certo
Irradiat, mediis ceu cernere nulla facultas
Est tenebris, quę uisa patent sub luminis aura.
Sic prorsus caligo animi tenet omnia circum,
Lux ea ni pręsens prodat manifesta tuenti.
Non adeo solum nil stultus et impius aeque
Hic scelere erubuit compręhendi prorsus aperto,
Catinum 1 medio petulans uerum impetit ultro,
Vnde manus cuncti cohibent, intulit illo
Nam panes, quos iam sacrarat rite Magister.
Protinus indigne facinus quod pertulit audax
Vtque manum amoueat, perterruit ausa proterui,
Tingere, ait, panem secum, qui proderet, una.
Nil illum mouit nec dictum percipit ullus.
Atque ea consilio constabant cuncta superno,
Quo restant impune uiris mortalia sępe
Crimina, sed pręsens commissa redarguit intus
Arbiter, ac poenas prorsus nemo effugit unquam.
Interea crescit certamen, uersaque rursus
In se turba uirum facinus quęrebat amarum.
Accumbens iuxta correptus mente Ioannes
Tunc uestigabat solus sublimia Christi.
Cognouit solitos ut raptus Petrus in illo,
Innuit atque uirum perquireret incitat ultro,
Quisnam adeo tantum sceleratus et impius esset.
Dumque una peteret submissa uoce Ioannes,
Et uiolare manu Iudas persisteret una
Catinum, Christus pariter absoluit utrumque.
Namque unum amouit, signum simul accipit alter,
Libera porrecti cum Iudę missio panis
Indulta est; uisus nam pectore protinus omneis
Attraxisse Herebi tenebras, et cuncta nephanda
Inuiso infoelix pręceps ruit illicet Orco.
At contra lateri nixus petit alta Ioannes:
Subuehit hunc sensim mirantem celsa Magister.
Immanem passus pestem non amplius una
Versari iubet hinc: peragat quęcunque liberet,
Se sinat interea, mortis solamen amicis
Quod foret, extrema mandata dedisse loquela
Quę postac memores ualeant seruata tueri.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
