# De morte Christi 4.491-531

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.491-4.531. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.491

At contra quos iunget amor mihi pectore casto,
Nostra quidem memores semper pręcepta tenebunt,
Vana quibus non uota cadent, quęcunque rogabunt,
Si Patrem coelo cupidi prece supplice poscent.
Tunc Deus en late terra notescet in omni,
Longe illis fuerit qui nunquam, scilicet olim
Auspice proficient quo semper mollia Legis
Amplexi documenta meę et superum aemula uitę.
Quin etiam qui sanctus amor prodiuit utroque
Dum species amor ipse Patris, dum diligit, inquam,
Ipse tuens proprium perfecta in imagine Verbum:
Hoc inquam uos ipse equidem complector amore,
Atque illum studio seruare uidebitis omni,
Quod custodita, quam iussi, Lege licebit.
Quin inter sic meme etiam summumque Parentem
Constat amor, ducta prorsus propagine totum
Quem refero, et penitus mandatis pareo cunctis,
Prosequiturque hac dulcis amor, quo diligit ille,
Aeternum dilectus ago quoue ipse uicissim.
Mens illo spectans has nunc serit ore loquelas,
Vt sim uester amor, cordi sim sola uoluptas,
Sola hęc distendant nunc uestrum gaudia pectus,
Cuncta fiant posthac ut cetera uilia prorsus.
Hac uobis coeant concordia foedera Lege,
Exemplo ut nostri sit mutuus usus amoris.
Quippe mori summum est propriamque impendere uitam,
Quod uitasse quidem me nulla redarguet aetas,
Parta salus populis cum nostra morte patebit.
Sic animo meritus iam uos amplector amico,
Degeneres hodie nec tanto pręstat honori
Vos gerere, at solum sit iussa capessere curę .
Mancipium non uile mihi, sed pignora legi
Vos, inquam, quibus iccirco patuere sub ipsa
Luce Dei arcani penetralia cuncta paterni.
O mihi, qui nulla reperiri indagine possum,
Consilio delecta cohors, prouectaque dudum
Vsque adeo, cunctis ut par coelestibus esses,
Et recto raptim ad coelos incedere gressu,
Et meritos fructus aeternę carpere uitę!
Inde Patrem quęcunque mea de parte licebit
Poscere, pro uestris iam cedent omnia .

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
