# De morte Christi 4.574-618

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.574-4.618. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.574
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.574

Ecce autem uobis promissus Spiritus alto
Tandem aderit duro solamen lene labori,
Qui Patris e gremio nostra propagine manat,
Assertor nusquam non Veri; protinus ille
Exorta passim iam cunctis luce, tuenti
Terrarum meme late testabitur orbi.
Vos etiam testes, sacris mihi rite caterua
Initiata nouis, terra tunc stabitis omni,
Cum partam populis nostra de morte salutem
Atque simul coeli commertia facta feretis.
Iccirco huc fando processi, scilicet olim
Ingrato uobis turbari pectora motu
Neu contingat, agent quamuis aedemque recludent.
Atque adeo iam tempus adest et maximus instat
Ille dies credent quando mactare piamen
Vos summum uestrumque Deo sic cęde .
Verum ideo feret hoc, fuerit quod scilicet illa
Gens ignara Dei, prognati et nescia Veri,
Quę prorsus res una Patri est eademque coęua ,
Vobiscum humano quo uersor corpore uisus.
Atque ea nunc refero, memores ut facta manerent,
Hęc uobis prędicta prius prouisaque dudum,
Turbabuntque minus gnaros leuiusque ferentur.
Consilio cęlabam equidem uos hactenus isthęc
Dum teneras alerem uires uestrumque fouerem
Robur, et infirmis formarem pectora pręsens.
At nunc cęlestem repetendi cura Parentem
Incumbit, sublatus eo nam rursus abibo,
Vnde huc accessi ueniens, terrisque uideri
Eripiar: meme sed uestrum nemo rogabit,
Et quo sic demum decerno recedere solus.
Verum abitus noster reputantes angit, et inde
Stant uultu moestam referentia nubila mentem.
Pulsa quidem quamuis abierunt gaudia uanis,
At refert uestra inprimis, atque expedit illud,
Hoc ego conspectu modo si digressus abibo.
Nam sic in luctu uobis solamen acerbo
Spectandum, lapsus quod Spiritus afferet ultro.
Quando aderit, terras sub luce redarguet alma
Damnati sceleris, quod prodita pignora Veri
Frustra auersantur sub Tartara nigra ruentes,
Iustitiamque hominum mox explorabit amusi
Iam nullo sensu percepta, examine pensat
Quam Pater in nostro, et liquido declarat in omne
Inde genus uestrum, depulsis mente tenebris.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
