Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.619-4.659
Damjan Beneša, De morte Christi 4.619-659
Unproofread scanNot analysed yet
Diuina ad Stygias tunc sedes luce repulso
Assertus quicunque sibi dominabitur hosti,
Qui pridem iussus toto decedere coelo
Ecce relegatus nigrum nunc moeret ad Orcum.
Sed mandata habeo iamdudum multa referre,
Quę nondum uobis animo pertingere promptum.
Sed Veri cui solus amor, despectaque sordent
Ficta simul, ueniet cum Spiritus aethere lapsus
Instruet; hac, inquam, sub luce obscura patebunt.
Haud metus hinc erroris erit, non Demonis ille,
Non de more aliena Deo et diuersa docebit.
Quin etiam constabit, agit concordia quęnam
Sursus apud Triadem, tum quo mortalia nexu
Iuncta sibi uincit diuino et prouehit igne.
Namque eadem terris referet, quę scilicet olim
Approbat assensu aeterno testatus in aeuo,
Prędicetque itidem longe uentura canendo.
Inde meum celebrans toto feret aethere nomen,
Hac fassus nostra quod prorsus origine manat,
Atque ea tunc omnes passim diffundet in oras.
Cuncta Patris namque inde oriens ego protinus hausi,
Iccirco nostra quod manat origine dixi
Atque fore ut referat de meme talia uulgo.
Ecce breui humano procul hinc ereptus abibo
Aspectu, reddarque breui, rursusque uidebor.
Quo sit inaccessum contendere nitimur olim,
Vt Patris arcana meme iam sede recondam."
Hęc fatus siluit; gradientes ocyus illi 7
Instant per noctem, qua fundit Cynthia lumen,
Atque ostendit iter, mouit quos altera cura,
Et dubiis repetunt ambagibus orsa Magistri.
Quid sibi uerba uolunt dubitant, quęruntque uicissim
Vltima, quisnam abitusque breui est reditusque futurus,
Quid Patris arcana quod se iam sede recondet.
Cognouit motus dictique ambage teneri,
Cępit et ancipites compellat sponte sodales:
"Auferri rursusque breui, modo quod mihi dictum est,
Me uobis reddi: dubios id scilicet angit?
Ecce manent longis iam uos erroribus", inquit,
"Exilia atque fugę, fore quę iam pręmia uestrę
Spectatis fidei? Hinc uos ad tormenta reposcent.