Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.714-4.759
Damjan Beneša, De morte Christi 4.714-759
Unproofread scanNot analysed yet
Atque arcana simul patuere abscondita rerum,
Affando dictis hinc soluunt talibus ora:
"Ecce omnis caligo animi subducta retexit
Ancipitis pridem dicti quęcunque latebant,
Atque obstat nobis ambage haud amplius ulla.
Omnia scis, nec opus cunctantes quęrere quicquam
Ex tete, tibi corda patent humana, premisque
Sic nos luce Dei formans, et pectora fingis
Interior lapsus; liceat iam credere natam
Hinc a Patre Deo te prolem, pignora cuius
Sunt animi nostri prorsus lux certa fidesque."
"Creditis et gliscunt hodie credentibus", inquit,
"Pectora, sed uelox haud tale timentibus hora
Ecce ruit, cunctos uos quę trepidare uidebit
Palantes, medio iam solus quando relinquar
Humanę desertus opis; sed me tamen ipse
Desertum haud patitur, qui iam non deserit unquam.
Atque ideo uolui perstringere talia dictis,
Per casus uarios iactatis omnis in uno
Vt me spes fuerit, dum uos aduersa dolendis
Vexabit fortuna modis. Obstantia contra
Neu tamen obniti, moneo, desistite fortes;
Namque ego pręcessi uobis, certaminis huius
Quid non expertus, dux una et pręuius auspex.
Eia agite hinc, animo conatus sumite dignos!"
Hęc fatus coeloque aciem mox tollit utramque
Suspiciens aperit dictis dehinc talibus ora:
"Da, Pater, insignem toto notescere cęlo,
Protinus ut uindex uitę partęque salutis
Constituam clarum terra te prorsus in omni,
Legibus aeternis cui tota potentia cedit,
Et reparem ueteres iniusta morte ruinas,
Postquam luce animi miseris mortalibus orta
Insuetis dedero cęlestem carpere uitam,
Lumine te certo cognoscere quando uacabit
Solum, inquam, uerumque Deum, missamque saluti
Humanę sobolem diuini pignus amoris,
Christum, inquam, duplex in quo natura coiuit.
Nunc illustrari mortales auspice meme
Incipiunt lateque tuum clarescere nomen.
Et mihi quod dederas pręscripti lege uetusti
Versanti terris, iniunctum munus obiui,
Atque habitus stetit aeterno mihi prorsus ab aeuo
In te qualis honor, cęperunt secla priusquam,
Custodi, Genitor, redeunti, scilicet arcem
Dum cęli repeto humanos circundatus artus.