# De morte Christi 4.760-803

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber quartus, lines 4.760-4.803. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.760
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/4.760

Namque tuum nomen per meme innotuit istis,
Quos mihi mortali tribuisti semine lectos.
Sed quod, certa fides, diuino Hymenęus amori
Iunxerit hos, homini quę facto copula iungit
Nunc mihi, namque tui toto iam pectore lucem
Hauserunt Verbi sub qua mens certa tuetur,
Esse tuę nostros iam prorsus originis ortus,
Qua patet ad cęlum mortali semita genti.
Quę iam dudum ostensa uiros induxit, iterque
Ecce ineunt, quo firma labant uestigia nulli,
Et uotis cuncti exposcunt cęlestia regna.
Hos propter curis, inquam, distringimur olim:
At nil pro reliquo populo contendimus ultra,
Haud leue cui studium uitę pręsentis amorque.
Illorumque ergo multum sudasse iuuabit:
Namque tua hęc nostro facta est de nomine plebes,
Et nostro unanimi conspirant more uicissim,
Omninoque suum nil iam sibi dissidet usquam. 9
Vsque piis adeo saciatur docta loquelis
Mens quęcunque Deum concępit corde, Deumque
Concipit auspicio nostri sermonis amatque.
Inde meum terris late clarescere nomen
Incipit, atque simul nostrum notescit uterque.
Oppressis uerum nigra caligine terris
Hos contingit adhuc uersari, scilicet unde
Iam dudum eripior, terrestria nubila nec me
Amplius hic cohibent, sublatus uisibus isthinc
Qui tibi mox gremio condar coelumque subibo,
Sublimis sancta quando regione receptus
Stabo a parte tua cunctorum hinc arbiter ęquus.
Interea hos defende tui sub nominis umbra,
Exemplo ut nostro socientur rite uicissim,
Concordi et populo coalescat mutuus ardor.
Namque propulsabam fraudes hostiliaque arma,
Intereram lassis dum pręsens, protinus omnes
Hinc circumspiciens tenuit custodia tutos
Citra illum, ingenii infoelix quem perdidit error,
Quem natum interitus olim prędicta canebant.
Verum ad te, Genitor, cupido modo tendere mens est:
Iccirco aethereis hęc dissero longius auris,
Cęlestis fęcunda boni non indiga quicquam
Externi ut lectis distendat corda uoluptas.
Sic illos docui terrestria temnere fortes,
Expetere et pura semper sublimia mente.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
