# De morte Christi 5.1-53

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber quintus De morte Christi, lines 5.1-5.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/5.1

His dictis urgebat iter qua uoluitur amnis,
Saxosique simul subeunt decliuia Cedri.
Hęc quamuis humilis tamen et ruit unda perennis,
Excrescens eadem brumali a sidere uires
Et capit, et rapiens ingentia saxa uolutat,
Datque una insanum frangens procul unda sonorem.
Nec longe nitido suberant hinc prędia cultu,
Quo subit, huc solitus secedere sępe Magister.
Pingue solum positum iacet in radicibus imis
Montis Oliueti, pecori gratissima uallis:
Inde loco patrium dederat uicinia nomen.
Hęc eadem sedes aditum delecta petenti
Ad Patrem, cordisque preces uulgare dolentis.
Implorare docens pertristes pectoris ibat
Extremis in rebus opem et persistere mente,
Ferre laborantes quamuis aduersa timerent,
Subiectique Deo ut potius tamen omnia mallent
Dura pati, leuiter quam moti retro referri,
Atque metu turpi cepto desistere lassi.
Iuxta erat exesę suspenso fornice rupis,
Quę specus oppositi defenditur obice saxi.
Huc placidę ingressos iubet indulgere quieti,
Orare hinc, astu ne forte auerterit hostis
Incautos, secumque a libertate ruentes
Asserta Baratri nigris impegerit umbris.
His tamen abductos secum tris eximit; ultra
Sede ait oratum procedere uelle reducta.
Tunc de more locum comitantibus ille petebat,
Ac quantus iactus Balearis uerbere fundę
Sistit, et attonito pręfert ceu tędia uultu,
Circunstantque ducem Zebedęi pignora cani,
Et nactus docta cognomen uoce Magistri:
Inde palam tristem sese testatur amicis,
"Iccirco durate", inquit, "et pellite somnum."
Nunc indicta prius penetralia adire paranti,
Qua natura Deo mortalis, pandere fas sit,
Vnitur, qualis tum surgit utrinque uoluntas.
Tantarum rerum sensus mentemque ministra,
Vera Dei soboles, et dignum suffice carmen,
Nam tua per populos recino mysteria vates.
Ipse Deus, nulli, ut fertur, compręhensilis unquam,
Lucis inaccessę tenebras obsedit, abitque
Sensibus ereptus nostris mentique creatę ,
Re tanta capti cui sacra silentia libant.
Nam postquam penitus naturam inspexerit omnem,
Contuleritque enata suis bona fontibus, atque
Nominibus sibi mille Deum mens rapta uocarit,
Continuo proprię uirtutis conscia nouit
Emineat quantum quem tanta indagine quęrit,
Atque euincenti sub lumine singula delet
A rebus furata tulit quę nomina pridem,
Excellensque bonum proprios euadere captus
Agnoscit, digitoque tacens compescuit ora.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
