# De morte Christi 5.226-269

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber quintus De morte Christi, lines 5.226-5.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/5.226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/5.226

Huc ergo illatum sumptum mortale deditque
Esse hominem, statuit quem olim sua notio diuum.
Notio uere, inquam, talis suscepit utramque
Naturam, subiitque tamen mutatio nusquam.
Illinc diuinum, ceu rerum cętera lambit
Hinc quoque respectus robur sublime latensque,
Permeat at uerus dictorum sensus utrinque.
Namque atomus uoces naturę concipit ambas,
Esset homo ut uerus lato Deus aethere regnans,
Et uir stelliferas hic uere conderet arces
Propositus mundo largus thesaurus et uber,
Vnde boni terris foelix iam copia manat.
Agricolę ingenio sic trunco pyrus eodem
Iam fęcunda, suis et quę stat plena uolemis
Fert tamen inciso libro superinsita mala,
Et pomi natura manet sincera seorsum.
Salue uera Dei soboles modo prodita cantu,
Illapsu sordes Tu dilue mentis amico,
Et spira uati sensum carmenque ministra!
Stabat cuncta animo secum uir secula uoluens,
Quę fuerint, quę mox iam postera conuehet aetas,
Et pro conspectu pręsentia tempora cernit.
Intereratque Dei medius gentisque sequester
Humanę, raptasque uidet sub Tartara turbas
Innumeras hominum, quis mortis inutile fatum
Esse dolet proprię, cępti tędetque laboris,
Seque refert humilis tunc ad penetralia cordis,
Et repetit, Patri ut positas accenderet aras,
Ingenio quonam solium sublime reliquit.
Agnoscit uaria sese sub lege repostum,
Qui noxę pęnas humanę sponte tulisset,
Scilicet inde pati imperium sibi stare nocentum,
Vt spectanda esset demum sententia mortis,
Regnorum contra meritis non sceptra teneri,
Sed ui quęque geri et nullo discrimine prorsus
Cuncta prophanari, sontes hinc sumere poenas
De iustis, uitę nec rara patibula terris
Integrę, penitus tum temni iura parentis
Naturę, legi quę uult parere nocentes,
Regna probis eadem cum late cederet ultro,
Omneque fas terris pollutum uersaque iura.
Mox fore conductę sese, tunc mente reducit,
Vt caperent operę, quę uincula protinus addant
Compręhenso, et ductum raptim ad prętoria sistant.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
