Latin
Damiani Benessę liber quintus De morte Christi, lines 5.506-5.553
Damjan Beneša, De morte Christi 5.506-553
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce ruens, inquam, meme petit iste tumultus:
Huc mecum cuncti, properantibus obuius ibo."
Tessera tunc turmis uulgo est ea prodita prędę:
Amplexus cuius libauerit oscula dextram,
Hunc capere, atque semel compręhensum ducere caute,
Supra hominis captum fert scilicet esse potentem.
Vtque ad conspectum coram Romanus in armis
Astitit et mixti cum uernis aemula turba
Scribarum, de more petit tunc ora Magistri
Proditor exitio insontem complexus amicum,
Nec sic erubuit mendacem ferre salutem.
"Huc", inquit, "seruata animi tibi pignora amantis?
Pro bene tot meritis mercedem hanc reddis amico,
Auferar ut terris iniusta morte peremptus,
Quem coelo deduxit amor, quem corpore uestit?"
Compellatque uiros, quemnam cępisse paratu
Contendant tanto; tunc uoce exercitus una
Nazarenum, inquit, se missos quęrere Christum. 3
"Christus", ait, "uoti haud cassi, sum scilicet ipse."
Hęc mitis roseo Christus simul ore ferebat:
Armis instructi retro simul inde ruebant,
Ceu campi subito sternuntur turbine uenti,
Omnia cum circum sublata uolumine uersat,
Atque impulsa cadunt frondes agitata per auras
Robora, tum uehemens toto pauor aethere regnat.
Continuo in turbam socium manus ire iacentem
Flagitat, an fuerit concessa licentia cędis.
Non expectato Malcum mox Petrus ad aurem
Perculit, et capitis partem tunc abstulit ictu.
Increpat hunc subito factumque coarguit ardens:
"Non opus hic ferro; quam primum, Petre, reconde
Vagina ferrum, commotus strinxeris unde!
Ecce, ira quicunque capit iam percitus ensem,
Ense cadit, neu uos mortalis terreat ulla
Vis, qualem semper leuis inconstantia turbat.
Anne fides dimota loco tibi fluctuat, inquam,
Nec mihi paruerit celsi domus ampla Parentis,
Poscenti instructas acies quę fuderit armis,
Quales pręstiterint mortalia robora longe?
Hactenus at rueret canę sententia Legis
Versa retro; pateram Genitor quam porrigit, illam
Non sinis, ut parens mandatis pectore lęto
Epotem, et quanto doceam seruanda timore
Iussa Dei?" Simul hęc effatus contigit aurem:
Contactu plagam sanauit, nulla cicatrix
Proderet ut uulnus, posito ceu figulus orbe
Qua ducit manibus, tam mollem protinus artem
Creta ultro sequitur, nec quicquam aduersa repugnat.