Latin · Dactylic hexameter
Damiani Benessę liber quintus De morte Christi, lines 5.54-5.96
Damjan Beneša, De morte Christi 5.54-96
Unproofread scanNot analysed yet
Verum age, qua superas fas est conscendere sedes,
Ingressus metire gradu sublimia primo.
Conceptus animi serie distinguimus ipsa:
Altera pars demum ut tulerit pręstantia rerum,
Altera deficiens diuersum et debile contra.
Atque rei tribuunt sublimia cuncta supremę,
Perfectumque bonum simul immensumque fatentur,
Et longe remouent contraria finibus illis.
Quin pręter sibi quod substantia uindicet illa,
Quę uere est eadem, quę uere prorsus et una est,
Quęque absorbet eo tollens simul optima rerum,
Vt nil diuersum ponat, nil deserat, inquam,
Vsque boni, uerum doctrina hęc talia pręter
Personas etiam diuina in parte reponit.
Atque hinc quod nobis exordia certa petemus,
Persequar interea rationem carmine talem
Iam nunc auspicio repetito rebus ab imis
Et captu nostro, si condere protinus astris
Inde ualeam, si tota mente tueri
Qua fas uniri Verbo mortale creanti.
Ergo sequar repetamque docens hinc altius omnem
Materiam nigris diuortia coeca tenebris
Testatus multis iam dudum facta docendo.
Non tamen errores tantos nunc sermo refellet:
Post terga hęc linquens stringam compendia rerum
Limite quo melius dubio quęsita paterent.
Expedit hic primum, constant quęcunque, referri
Personas tantum genus intellectile poni.
Tum nihil hoc promi prorsus cognomine rerum,
Quas supra bifido diduci limite dictum,
Seu quidcunque genus latum complectitur entis,
Parque illi, tribuit quod nostra intentio rebus,
Quę nihil apponit, nil demum detrahit usquam,
Altera sic ratio ut rerum momenta relinquat
Appelletque suo de nomine talia prorsus.
Hinc lustrant spreto terrarum scilicet orbe
Quicunque ętherios purgata mente recessus,
Vestigantque Deum sublimi sede latentem
Lucis inaccessę, et coeunt coelestibus una.
Notio principium nobis dixere quod esset,
Personas quo mens celsa dignoscit in aethra.
Verum quod nostra hic intentio nuncupat, illa
Mortale hoc longe ceu mancum et inutile pręstat.