# De morte Christi 5.97-138

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę liber quintus De morte Christi, lines 5.97-5.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/5.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/5.97

Par similisque tamen quod nil superaddere uisa est
Naturę prorsus diuinę, et talis origo
Mentis opus quod non mananti a prole sequestrat,
Cuius non adeo res est augere tuentis,
Contra at mirari tantum uerumque referre.
Personas igitur, qui protinus inde resultant,
Respectus statuunt pręlati fronte uicissim
Manantum uultus, rebus tamen additur inde
Nil iam diuinis, humanę scilicet instar
Mentis concipiens, quę res nil exprimit auctas,
Veraque tunc fertur uisis aequata relatu.
Et Personarum quod sic iam pullulat ortus,
Principium merito est purgatis notio mystis
Credita, quę nebulas pellit lucemque reducit
Rebus sic adeo obscura caligine mersis.
Vt diua teneat sese radice, nihilque
Quod pariat notum Personas protinus esse
Respectum citra, uim nil augere creantem
Qui gaudet, sola sed degere uitat in aula,
Foetu perpetuo steriles et reppulit annos.
Sed quia doctrinę modo nos huc intulit ordo
Dignum, quod referunt illo mortalia causas,
Pandere, qua ratio talis deflexerit infra:
Quin si quid fuerit nobis iam tale repertum,
Quod sit opus mentis solius, et abstrahat omni
A rerum ratione, erit hac fas cuncta patere.
Sed me nunc aeui repetentem secula prisci
Heroas ueteres, canum qui protinus astris
Inseruere caput, rapuit sacer impetus ultra.
En subiere, patet, qua nam penetralia rerum
Magnus Aristoteles incessit calle docendo
Humano, uariosque modos dialectica uocum
Huic dirimit, gressum quę sensim regulat omnem
Terreni captus; alia huic exordia ponit
Pythagoras ausus cognato quęrere primus
Artificem numero: uis est quę prędita mente,
Cuius opus numerus. Vestigans institit ergo
Hac ille ingenio, summi compręhendere textum
Artificis sic posse ratus, cui prorsus in omne
Astat opus numerus: numerus, quam quęrimus ergo,
Est ea res, menti qua non cognatior ulla est,
Et quę naturę conceptus eximit omnis.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
