# De morte Christi 6.187-233

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber sextus, lines 6.187-6.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.187

Quęritur haud sceleris uulgaris uerna profano
Officio, postquam Romanus repulit actis
Venalem tribuisse manum indignatus iniquis.
Rumor pręuertens gradientes attigit aurem
Pilati, capto gentem mox affore Christo
Inuidia linguę uexatam et moris honesti:
Mortales illum longe pręstare ferebat.
Ante tamen gens plena doli diuertit ad Annam,
Vt fraudem melius strueret tam cędis iniquę.
Hic honor est habitus seniori, quippe iuuentus
Lęta per id noctis secreta in sede reperto
Gratatur Christo, properare ad tecta monetque
Pontificis, cuius iussis ea facta per umbras,
Atque illo proceres iam conuenisse ferebat.
Tunc introduci iussus simul adstitit, Annas
Dogmata doctrinę quę tradat quęrit ab illo.
"Nil opus ut referam, docui quęcunque, licebat
Quippe omnes audire palam; uox publica nempe
Nostra fuit, prorsus me nemo redarguet unquam
Clam docuisse meos notis contraria dictis,
Quoque tibi orabam templum sedesque frequentes
Dictorum testes scitandi larga potestas."
Vix ea fatus, adhuc dicenti sustulit alto
Et pugnum incussit deiectum robore toto
In faciem, uultuque notę saliere rubentes
Et cruor emicuit geminis de naribus ardens,
Moxque stetit liuor percussa parte tumorque.
Iurgia percussor dehinc uerbis addit acerbis:
"Visum pontifici sic respondere, proterue?"
Cui Christus contra tunc reddit mollia dicta:
"Omnis abesse loco pręsenti iniuria debet,
Vltor ubi pręsit, qui sontum crimina punit,
Atque ubi teste mihi te nil impune fuisset.
Nulla iccirco tibi restabat cędere causa,
Cuiuscunque licet tam prompto uindice facti."
Protinus inde agitur, uinci rursusque iubetur,
Atque petunt Caiphę preciosi marmoris ,
Vtque adeunt, captum circum fremit ore tumultus.
Absorbet domus alta uiros, haud protinus ulla
Obstabant turbę iam claustra foresque patebant.
Forte aderat facti audito rumore Iosippus,
Quem Ramatha alta tulit Sophinis abdita saxis,
Prędiues Ramatha Helcanę patria inclyta quondam.
Expulit hic animi generosus mente timorem,
Contra omnes ausus Christum defendere solus,
Notus principibus, cunctis et ciuibus aeque,
Erroris uani contemptor in atria fertur.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
