Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber sextus, lines 6.280-6.329
Damjan Beneša, De morte Christi 6.280-329
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Iudęos genus huic ignobile quondam,
Antiqua Babilone domus paruique penates:
Antistes templi ascitus, dum gloria gentis
Obliqua inuidia atque odiis uexaret iniquis
Herodem proauos numerantis stemmate longo.
Sed non ille diu tanto tamen usus honore,
Quem sibi mox de more nouo lugebat ademptum.
Vsque adeo quocunque dolor deflexit et ira,
Obtinuit leges uel contra foemina semper.
Sed nunquam male cępta diu mansere, caditque
Lęta dies uultu miseris alludere uisa.
Hircani soboles solio uix reddita, rursus
Heu subitis impulsa malis domus occidit omnis.
Sed non mota semel posthac reuocata rediuit
Relligio; lucro stabat uenalis, auarus,
Qua semel ostensum, quęstum Romanus agebat,
Ac primi, positam quamuis licitetur ad hastam,
Semper apud memores precium remanebat honoris.
Nec tenuis uulgo manabat fama, potestas
Sumpta recens fuerat quod nulla lege timoris,
Augebatque fidem cęptum non omine dextro,
Quosque tot infęlix excęperat exitus olim.
Inde uiro nomen, qui mox in parte receptus
Consors pontificum communia sceptra regebat.
Ingressum cuneis excępit curia postquam,
Hic retro uinclis adductum brachia cernit,
Certabant stantes cui circum illudere dictis:
"Fas monstrare tibi modo quantum libera fando
Lingua fuit, fas hic et crescere crimine nostro,
Quidue fidem de stirpe Dei dat dicere nato."
Stabat hic in cauea coram nil protinus hiscens.
Ast inter uernas procul hinc iam Petrus ad ignem
Forte dolens aderat, qui turbas nocte secutus
Successum causę petiit spectare nephandę.
Quo tunc forte domus ancilla accedit et astans
Commouit iuuenes, quam mox sermone procaci
Exagitant, sensimque uirum petulantia mollis
Gliscebat, mordente strepunt uicina cachinno.
At uelut attonitus tristis fixo ore seorsum
Stabat multa tuens obliquo lumine Petrus,
Atque aure intentus captabat plura uicissim
Molliciem uisus grauitate repellere turpem.
Continuo hunc oculis mulier depręhensa notauit,
Et leuiter stringit uerbis, mordetque sedentem:
"Clam fore te demum huc ducti de parte putasti,
Ipso qui cultu appares Galilęus et ore?"
Hęrens cui iuuenis perculsum fortius urget:
"Ingressum temere huc tenuis non poena manebit."
Haud nosse ille hominem defendit, et hactenus ultro
Iurat terrenti excussus de mente timore.