# De morte Christi 6.330-376

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber sextus, lines 6.330-6.376. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.330

Ast intro ingressus coram processit et inde
Sermonem doctus facili serit ore Iosippus,
Ad mortem sperans damnari haud posse Magistrum
Si modo legitimo cognoscant limite causam.
"Non uetus exemplum, nec nostra aetate remota
Res, hodie pueri sed quam meminisse ualebunt.
Causa stetit regi quod cędes facta, paterno
Eiectus regno quare procul exulet oris
Hesperiis, pręsitque recens Romana potestas
Huic urbi, mactare uetat quę prouida ciuem,
In quem animaduertit positis ex legibus illa,
Si cognoscenti stet poenę causa necisque.
Atque ideo uobis studio accusantibus acri
Id primum et summum est culpam obiecisse nocenti.
Huic hodie sceleri quid tanto uertitis ergo,
Debeat ut merita iam nunc occumbere morte,
Aut quos ad crimen testes adducitis, oro,
Causa aditu uobis ne forte hęc hęreat ipso?"
Vt dixit, cunctis eadem sententia sedit,
Scitari testes et mortis quęrere causas.
Tunc delatorum subito comparuit intus
Turba frequens, facilis uenalem agitasse loquelam.
Dissona uox oritur, magnis clamoribus instant.
Hic primum, res mira, quibus maledicere pronum
Pectus erat, linguam iam uis occulta ferebat
Exorsis alio: referunt ingentia magni
Facta ducis, ueram uirtutem rite docentis.
Quidam ait: "Hunc uidi lugentem funere matris,
Quando animam pueri tenues reuocauit in artus.
Quin alias", inquit, "cum iam secederet alta
In nemora et siluas, iussumque recumbere, postquam
Orasset, seram quem tunc protraxit ad horam
Sermonem, paucis saciauit panibus ingens
Vulgus eo miro dicentem ardore secutum.
Vnde penu superat pransis plenique canistri
Tolluntur, nusquam cum post discedere uellent,
Quos factis iuxta et docto sermone tenebat.
Ni furtim fugeret, seseque absconderet illinc,
Huic regni populus sceptrum et diadema ferebat."
Pellitur amotus, uisus nihil utile causę
Dicere, sed laudum segetem legisse uirumque
Commendare, suo nec fungi munere rite.
Alter adit posthac et uerbis aggerit iras:
"Eia cauete uirum uos hunc dimittere, ciues,
Quin agite et captum sublimi tollite ligno,
Instar quem Moses spectandum sustulit anguem,
A sęuo quando defendit uulnere lęsos.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
