# De morte Christi 6.653-696

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber sextus, lines 6.653-6.696. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.653
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.653

Prome palam, cogit suspensum hęc causa senatum."
Dixit; cui Christus breuibus mox talia reddit:
"Nulla hac dimitti modo spes de compede uinctum,
Scitanti abnuitis cui respondere rogati,
Cuique fides dicto non est: sed uera fateri
Et iustam causam defendere morte iuuabit.
Ecce autem quęcunque Dei stant condita dicto,
Cuncta suo imperio late compręhensa reguntur,
Quę partim remanent diuini expertia captus,
Prędita sunt partim; non illos attamen haustus
Cuncta trahunt pariter, solos pietatis amore
Fontis inexhausti manante perenniter unda
Expleri, studium acre quibus deponitur, aptos,
Promouet, attingant illo, quos dextera uirtus,
Vt merito a lęua teneant se cętera parte
Voti cassa suoque uolumine uersa deorsum
Damnato fędus quę deuehit impetus Orco.
Hinc argumento fuerit si senserit ara
Ipsa Dei posthac dextra uirtute potentem,
Et sacris passim pręsentem rite litatis,
Admissus cordis si iam penetralibus alti
Purgaro prauo quęcunque infecta residunt
Morum usu, depulsa animę cum nocte redibit
Lux sua, me uires cuius mox auspice crescent
Ingresso qua porta patet pręstatque receptum,
Vanaque non temere hic ficto mendacia ludunt,
Sed semper uero demanat lęta uoluptas.
Sic adero posthac, pręsenti et numine noscar."
His dictis murmur stetit, et commota profatur
Contio: "Tu sublime Dei modo pignus Olympo
Aduenis inuisisque humilem nouus incola terram?
Anne Dei, deprome palam, tu filius ergo?"
"Asserit hoc", inquit, "de me sententia uestra,
Quęque obstat bene conceptis obliqua uoluntas."
Continuo insonuit clamor, caua tecta resultant
Et caueis late uox exaudita meabat,
Ceu tonitrus, dum iam subito caua nubila rumpit,
Dum contra reboat tellus, differtur in auras.
"Haud opus est", inquit, "nunc testibus amplius ullis,
Qui modo dicentem percępimus auribus ipsum."
Inde agitur, strepitu circum subselia clangunt,
Et mox in turbam ingenti stridore receptus
Vrgetur, colaphis datur illicet ire potestas
In faciem, pulsu tunc crebro tunditur ora.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
