# De morte Christi 6.744-771

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber sextus, lines 6.744-6.771. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.744
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/6.744

Interea hac aderat Christus regione profectus,
Et facto argumenta dedit quam plurima de se,
Regna Dei obtineat quod pleno iure Parentis
Demissus terrę diuina sede prophanę.
Sed contra auersi tam uero a lumine uultum
Culpabant quicquid facundo promeret ore,
Amplius haud homines, sed iam ludibria facti, 4
Quis nil consulto temere omnia facta placerent.
Atque adeo sedit cunctis illum ante tribunal
Sisti, cognoscant talem ut prętoria causam.
Vincitur, retroque manus in uincula nectunt.
Continuo Caiphas facinus crudele perurgens,
Quod cęptum semel est, implendum id grauiter, inquit:
"Audaci facto posthac timor omnis abesto.
Siste age deductum coram, tu, pręside, miles;
Cętera mox curę fuerint adeuntibus illo,
Ac pariter crimen nobis augentibus ultro."
Illicet ut missi, iam post data signa feruntur
Pisęo stantes dudum sub carcere currus,
Labentumque fugam iam non mora detinet ulla:
Talis carpit iter rapto fera turba Magistro.
Abscessum est, ingens uomebant atria uulgus:
Itur, et innumerę uoluuntur in aethera uoces
Collucentque faces; qua tendunt, compita uerrunt,
Colluuiesque hominum nocturna affluxit eodem.
Flagitii turbę quicquam non defuit olli,
Quantum uel superis inuisus concipit Orcus:
Protinus omne scelus macularum cogitur una.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
