# De morte Christi 7.563-608

Damjan Beneša, De morte Christi, De morte Christi liber septimus Damiani Benessę, lines 7.563-7.608. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/7.563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/7.563

Verum consilio posthac agitatur, et illo
Haud fas inferri, precium quia sanguinis esset,
Censebant, unde est egressa pecunia nuper.
Heu hominum mentem sua facta repręhendere semper
Difficilem! Quęnam dementia uana timentum
Aurumque et loculos fieri scelerata, nefasque
Commiscere simul nobis utcunque libebit,
Atque animi uitium corrupti agnoscere nolle.
Hinc itum simul et cunctis sententia sedit 5
Hospitibus, uenum posuit quem figulus olim, 6
Posthac humandis mercari protinus agrum. 7
Parte alia interea dirupto uiscera uentre
Pendentis funduntur humum, tunc omnia circum
Aspectu foedo replentur, mansit inanis
Aluus et eiectis iam totum pectus hiabat.
Constitit at Christus simulac deductus in aula,
Hic noua tormenti facies exorta: repertus
Saltibus incultis, inter uepreta rubosque
Et sentes, Syrię tractus quis germinat ultro,
Obseptus spinis peracuta cuspide ramus,
Non acie ferri, armata non histrice peior,
Horrentem contis qualem fert Aphrica tellus.
Hoc concinnatur capiti diadema superbum,
Vt stetit implexus, spacium defendit in orbem,
Contactusque seges prohibebat acuta propinquos.
Accubuit postquam, passim concurritur illo,
Iniciuntque manus, discingitur haud mora raptim,
Nudus direpta qui restitit illico ueste.
Induitur clamidem posthac et fulsit in ostro.
Mox redit ad solium, capiti diadema reponunt,
Seruatum studio iam dudum tempus in ipsum
Extabat; densis adigunt impulsibus inde,
Hęreat ut melius compressum, cuspidis intro
Illicet infixę iam spina subiuit ad ossa,
Emicuitque scatens circum mox undique sanguis,
Hinc riui passim uultu et ceruice ruebant.
Taliter affectus solio residebat eburno:
Additur huic, instar sceptri regalis, arundo,
Et dum sic ageret regem, ludibria surgunt.
Optat flexa genu residenti turba salutem.
Hic honor est habitus primo, nec uellitur ille
Tunc aliter, solium dum cuncti adiere seorsus
Alternantque uices, regem illicet omnis auebat.
Deinde manu ceptum sensimque iniuria creuit:
Incutiunt colaphos et mox residentis in ora
Expuitur, uacua fremitus crebrescit in aula.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
