Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber octavus, lines 8.269-8.318
Damjan Beneša, De morte Christi 8.269-318
Unproofread scanNot analysed yet
Iste utcunque luet, sed qui male facta nocentum
Arguat, an dabitur posthac? Si constitit istud
Huic tanti, culpę fugiet pudor illicet omnis,
Opprimet et nostram prostrata licentia uitam.
Huius pęna tamen mihi nunc pręcordia findit,
Fortiter ah cęsum quia toto corpore cerno
Et circum horrenti redimitum tempora rubo,
Quamque acies intus peracutę cuspidis acta est
Stillans sanguineas toto de uertice guttas!
Atrox turba tamen nec sic saciata quieuit:
Ecce agitur denso, ut mactetur, milite ductus."
Hic dictis breuibus questum interrupit Iesus:
"Parcere fas lachrimis pro me, fas parcere uerbis,
Vobis excidii culpam hanc causantibus urbis.
Ecce dies quoniam fatis urgentibus instat,
Fęlices uteros, fęliciaque ubera, quando
Fęlicem dicent sterilis quęcunque remansit,
Quod non ędiderit, foetum aut lactauerit ullum,
Hauriat ut sese, cupientibus, ima dehiscat
Tellus, atque tegant reuoluto uertice montes.
Si uiridis nullo stipes comburitur igne,
Aridus hic quantum congestus et arserit, olli
Si non defuerit qui flammam spiritus inflet."
Inde gradum medio latrones promouet inter,
Qui quondam obsessos saltus et tesqua tenebant,
Raptabantque uiros spelęaque in abdita ductos
Mactabant, dum nota alberent ossibus antra,
Terrorisque procul loca demonstrata notabant.
Depręhensis demum data mox sententia mortis,
Quos captos tenuit custodia carceris atri
Ederuntque diu tristi pedore catenę,
Vti si fatis nossent seruantibus, ipsa
Nancisci tandem ut ualeant in morte salutem.
Est locus ante urbem patrio de nomine dictus
Golgotha, damnatis sedes seposta necandis. 4
Hinc trahit ex poena proprium Caluaria nomen.
Fama tamen primi differt ibi busta parentis:
Hic crux gestanti tergo deponitur ingens,
Continuo adductus qua coram sistitur ille.
Tunc procumbit humi genua inclinatus aitque:
"O Pater aeterne, o summi omnipotentia coeli,
Huc recidit pietas primo concępta sub aeuo,
Optaui semper qua me demittere coelo,
Ingenio peior proprio mira arte redactus 5
Quo nouus offerrem pręsentia uota sacerdos,
Relligio terris positas adoleret ut aras,
Dum scelus humanum monitus propulsat eunte
Nequitia contra, studio reuocantis ad auras
Cęlestes lapsos et ueram admittere lucem
Hortantis, tenebrisque exertos tollere uultus.