# De morte Christi 8.460-500

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber octavus, lines 8.460-8.500. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/8.460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/8.460

Hic hodie demum, doceat qui uera, repertus,
Belle habitus, cunctis exemplo pendet et astra
Testatur, prędę tantum cęlestia nobis
Stultitia hinc sensum passim temeraria turbat.
Pręclara heu proceres inierunt fędera nostri,
Insontem ut mactent! Posthac nemo auserit unquam
Fortis stare sacra pro uero cultor in aede,
Vt quicquid libeat, ualeant emungere tuto.
En quantum in uobis pietas iam concidit et Lex!
Ac quod non hodie tanto de crimine sumpta est
Vindicta, heu sceleris proprio sententia more
Tardat, quę grauior maturo tempore uenit.
Iam dudum uobis debent accepta referri
Cuncta tamen; feritas an sit crudelior ulla,
Quam mactare inopem atque aures occludere uero?
Impensum sat enim fatis, quia perdere iustum
Et libuit uobis sapientem tollere terra."
Sic fatus quidam cum scribas cerneret ante.
At contra senior reddit sic ore uicissim:
"Vsque adeone iuuat constantes esse, crucemque
Non satis huic soli damnato credere pęnę?
Vos etiam crimen ni iam coniunxerit una,
Hic expectatus pręsens quem conspicit aetas?
Quin etiam nobis hoc propugnantibus ultro
Rex, licet et populi fuerit modo, sola salusque,
Si liber tandem sese extricauerit alto.
Quippe malis alios qui tot seruauit ubique,
Compręhensus seruet nunc sese et liberet inde.
Atque illum, nuper quo spes erecta ferebat
Gnatum ut iactaret, cur non Deus adiuuat alto
Et uindex demum pręsens non eruat isthinc?
Hac demum ratione uacet tum credere Christum."
Atque eadem ingereret cum iam conuitia latro,
Quod simul et sese lęto non auferat ultus,
Sed segnis turpi patiatur morte necari,
Prouehiturque ultra dum iam petulantius ille,
Alter at errorem cognouit, pressit et iram
Extemplo reuocans socium sic ore procacem:
"Dudum debuimus uerbis moderatius uti;
Namque queri qui iam, quęso, cruce possumus ista
Si facto nobis sententia digna rependit?

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
