Latin
Damiani Benessę De morte Christi liber octavus, lines 8.501-8.546
Damjan Beneša, De morte Christi 8.501-546
Unproofread scanNot analysed yet
At nulla hic culpa contra suspenditur insons,
Cui melior fortuna necans nos copulat una."
Et simul hęc dicens poscebat talia Christum:
"Heus memor, ut regno fueris post fata potitus,
Sis nostri, tecum trunco pendentis in isto
Succurrat, factumque hoc alto corde reconde."
Cui Christus placido reddit sic ore uicissim:
"Hoc demum haud ulla poterit uirtute moueri.
Namque hodie mecum cęlestia regna tenebis,
Atque frui dabitur paradisi pace recepto."
Ast obitus postquam pręsentem percipit horam
Instare, ut leget moriens quęcunque tenebat;
Nascenti genitor quondam lignarius esset 9
Cui faber, ex opera solitus uixisse diurna,
Fortunę exiguę, uirtutum larga facultas
Cui tamen, et castam cui uoto degere uitam:
Nam mirum casti quam feruor temporis eius
Gliscebat moris, siluas lateque tenebat
Essenum nomen, sedes angusta moranti
Engadde generi campis nemorique relegat,
Quos cernit tolli maiori in sidera raptu.
His dum ageret uotis obnoxia pectora Ioseph,
Mortales agitans iam corde relinquere curas,
Ignarum teneant ni prouida fata futuri.
At minus haud sordes purgabat pectoris ille:
Sędulus auertit, quod captus impedit altos
Siue animum turbat, partitus tempus et horas
Insudare operi, sublimi et pascier haustu.
Mirus amor iuueni iam tunc inoleuerat usu,
Diuino illapsu sumpto de more fouere
Pectus, quęque latent alios, ea mente tueri,
Sępe futura quidem solitus cognoscere somnis.
Cui uox tunc noctu prędicens insonat alto:
"Siste animum, melius quam rere implebitur istud."
Angelus apparens mox edocet ordine cuncta,
Magna ut committi custodia debeat olli,
Prouisum humano qua iam succurrere damno.
Nec longum, iam iam sed uelox affore tempus,
Cęlans ac tacitus spem corde hanc ille recondit,
Cogitat arcani solus misteria sacri.
Interitus animo pensabat damna dolenti
Mortalis, prędaque trahi genus omne Baratro.
Orta hinc sępe uiri suspiria sęua sonabant,
Et prostratus humi precibus pulsabat Olympum:
"Post scelus ah primum ueniens quantum adgerit aetas
Flagitii, atque unquam non ultio sera moratur!