# De morte Christi 8.699-731

Damjan Beneša, De morte Christi, Damiani Benessę De morte Christi liber octavus, lines 8.699-8.731. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/8.699
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/damjan-benesa/de-morte-christi/8.699

Perculsę matres ad pectora natos,
Et tenerę soboli pestem timuere futuram.
Ah miseris ultro lachrimę et suspiria surgunt,
Nullo mox metuunt omen pertriste dolore.
Atque sua postquam cunctis est sede recessum,
Palantem sistit centurio uoce Quiritem,
Vnde cruces cernunt subito terrore relictas.
Hic breuibus repetit nuper centurio factum:
Infit: "Non ualidum robur uiresque potentes
Arguit en forti uox ultima gutture missa?
Ac, uelut in manibus sunt plurima munera nostris,
Sic ille arbitrio proprios animauerit artus.
Contingit nobis ut fari siue tueri,
Sic corpus dictis paucis exangue remansit.
Adde huc tot coelo sublimia monstra, tot infra
Coelos ire etiam ceu uerso cardine cerne.
Verum Iudęi non stulti ut cętera, quorum
Diuino tamen in cultu prudentia pręstat.
Sic nunc mente reor, magnum quodcunque relatu est,
Quod uatum sua scripta ferant, huc omne referri,
Esse Dei pignus, dudum uelut ipse ferebat."
At bona pars, fidę sibi quos coniunxerat olim
Foedus amicicię, spectabant facta notantes:
Prędictum quodcunque fuit seu carmine uatum,
Aut Christo secum uersanti, singula quamuis
Exprimerent lachrimas replentibus ora genasque.
Hic capite incumbit genibus męstissima mater:
Stabat pertristis iuxta, lachrimasque ciebat
Cui misera ah mater nuper fuit addita curę.
Stant etiam circum Salome materque gemellę
Prolis, et uberibus lachrimis quę perluit ora
Magdalene, nec non pręgrandi corde Iosippus
Haud aberat, nec abest Nicodemus diuite penu.

---

Damjan Beneša, De morte Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 3.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 3.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/benesa-d-dmc.xml.
